Video per epistolas electronicas rogatum esse ubinam apud antiquos auctores Hesiodus diceretur de gryphis sive gryphibus (vocabulum enim γρύψ raro apud Romanos legitur) scripsisse. Cum nihil aliud habeam quod faciam, hic respondebo: auctorem hujus opinationis esse inter scholiasticos quærendum. Nam…
Tag: Ἡσίοδος
De amore et discordiis
Quibusdam pensis absolutis, cum nunc satis temporis subsecivi habeam ut per rete universale tamquam pecus pabula læta persultans grasser atque amicorum commentarios perlegam, animadverto Rosam scripsisse περὶ ἔρωτος καὶ θανάτου. Nec nego ipse quendam inter amorem, mortem, somnum celeres deos…
Περὶ τοῦ σάκεος τοῦ Περσέως
Hesiodi ascribitur breve carmen Ἀσπὶς nomine, quamquam hoc nomen scuti nusquam inter illos versus legitur; immo vis Herculea dicitur σάκος manibus ferre omnifulgens. Quod consentaneum videtur Homeri rationibus, cuius in carminibus—ut Natasha Bershadsky nuper ostendit—quicumque ἀσπιδῇ armatus contra σακέσπαλον stare…
De Pandora papilionibusque, necnon de Incarum regis morte
Apud Gregorium Nagy Incae, qui Peruviam olim regebant, feruntur fabulam enarrasse his Hesiodi versibus consimilem quae sunt: Πρὶν μὲν γὰρ ζώεσκον ἐπὶ χθονὶ φῦλ’ ἀνθρώπων νόσφιν ἄτερ τε κακῶν καὶ ἄτερ χαλεποῖο πόνοιο νούσων τ’ ἀργαλέων, αἵ τ’ ἀνδράσι κῆρας ἔδωκαν….