Nonnumquam inter scripta Grammaticorum reperiuntur præcepta utilia, sed cura est semper adhibenda, ut rationem habeamus non solum præceptorum, quæ Grammatici tradunt, sed etiam usus antiquorum. Abhinc nonnullis annis cœpi inter multos homines Latine loquentes legere audireque adverbium, quod est “horno.”…
Tag: A. Gellius (seu Agellius)
De vocibus quae sunt “humanitas” et “humanitus”
Saepe et honeste quaeritur tam de natura quam de finitione humanitatis: cui sic roganti habet quod respondeat Aulus Gellius: Noctium Atticarum 13.17 Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, humanitatem non id esse voluerunt, quod volgus existimat quodque…
Quidni potius “Lingua (sive Vox, Oratio, Facultas) Latīna est gaudiō?” Nec “saturae” scribet nec “liber” ullus Romanus: nam Latine scripserunt Romani res casu accusativo dictas. “In tōtā sententiā?” Gellius potius scripsit “quidquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia… id…
De novo quodam libro stulto
Modo sordidas et avaras meas manus in librum inieci Enricae Sciarrinonis, cui index “Cato Censorius et Initia Prosae Orationis Latinae,” cuius primum et ultimum capitula possunt per rete universale legi. Qui liber paene nulla in parte ad orationem solutam spectat,…
De una sententiola numerosa sed inani
Iohannes Ludovicus Vives in altero De Ratione Dicendi, sanitatem verborum ab sonus oblectamentis internovit et docuit sapientem orationem non debere sensu carere: Animadvertimus tamen, quippe qui Aulum Gellium praeter sensum communem amemus et Senecam nunc legamus, illud Inter sepulcra monumenta…