De pugillaribus

Catullus carmen 42 iocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi nostra reddituram pugillaria, si pati potestis. Plinius maior Historia Naturalis 13.69 Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse…

De etymologicis rationibus falsis vel fictis

Canis canit clavicordio. A. Gellius in Noctium Atticarum libri primi capite duovicesimo1 haec verba Marci Varronis rettulit, quibus auctor ille Rerum Divinarum librorum Lucii Aelii errores etymologicos comiter atque urbane notavit: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot…

De Rationibus Corporis Humani

Consalvus quondam scripsit—utinam ipse mox iterum loquatur!—de colloquio Erasmiano, quamquam non ab Roterodamensi ipsissimo scripto, quod Pythagoricum convivium inscribitur, in quo discipuli illius sectae dicuntur linguis diu favere ut tacendo audiant et discant ab aliis quid sit loquendum antequam ipsi verba proferant. A….

De Catonis viris bonis duobus

Notissimum est illud Catonis, quo ille oratorem definivit: Orator est, Marce fili, vir bonus, dicendi peritus. Quintilianus illa verba duodecimo in libro Institutionis Oratoriae decantavit, Seneca primo in libro Controversiarum, Apuleius in Apologia, Fronto prima in epistula alterius libri ad…

De Bidentibus

Samuel L. Jackson Auli Gellii partem Avenio melius egisset. Cum crocum floresque perambulare Vergilii hac hebdomade necesse mihi fuerit et cum Eclogarum vocabulis rusticis luctari, quod semper aerumnas nobis fert discipulis hodiernis quippe qui arborum rerumque rusticarum imperiti prorsus nullo…