Iohannes Ludovicus Vives in altero De Ratione Dicendi, sanitatem verborum ab sonus oblectamentis internovit et docuit sapientem orationem non debere sensu carere: Animadvertimus tamen, quippe qui Aulum Gellium praeter sensum communem amemus et Senecam nunc legamus, illud Inter sepulcra monumenta…
Tag: A. Gellius (seu Agellius)
De pugillaribus
Catullus carmen 42 iocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi nostra reddituram pugillaria, si pati potestis. Plinius maior Historia Naturalis 13.69 Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse…
De etymologicis rationibus falsis vel fictis
Canis canit clavicordio. A. Gellius in Noctium Atticarum libri primi capite duovicesimo1 haec verba Marci Varronis rettulit, quibus auctor ille Rerum Divinarum librorum Lucii Aelii errores etymologicos comiter atque urbane notavit: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot…
De Rationibus Corporis Humani
Consalvus quondam scripsit—utinam ipse mox iterum loquatur!—de colloquio Erasmiano, quamquam non ab Roterodamensi ipsissimo scripto, quod Pythagoricum convivium inscribitur, in quo discipuli illius sectae dicuntur linguis diu favere ut tacendo audiant et discant ab aliis quid sit loquendum antequam ipsi verba proferant. A….
De Catonis viris bonis duobus
Notissimum est illud Catonis, quo ille oratorem definivit: Orator est, Marce fili, vir bonus, dicendi peritus. Quintilianus illa verba duodecimo in libro Institutionis Oratoriae decantavit, Seneca primo in libro Controversiarum, Apuleius in Apologia, Fronto prima in epistula alterius libri ad…