Cum librum quendam septimi decimi saeculi lustraremus, aenigma invenimus, epitaphium quod Bononiae “inventum” est, fortasse sexto decimo saeculo, fortasse a medicis, et quod certe usque ad hunc diem legi potest: D M ÆLIA LÆLIA CRISPIS NEC VIR NEC MVLIER NEC…
Tag: Anthologia Græca
Duabus de lectionibus Lipsianis
Apud Lipsium, primo in Saturnalium sermonum, legimus: Cum dixisset, patera accepta ego Victorem intuitus, “Hanc ita spumantem,” inquam, “Latio et Latiae.” Eduxi, et Victori tradens, “Vivamus,” inquam, “moriendum est.” Ille abominatus tam tristem vocem, “Quaeso,” inquit, “vitemus hand δυσφημίαν in…
Iterum de Othryade
Cum vesus iam legerimus nullo in monumento nec trophaeo ab Othryade scripta, nunc advertamur ad verba quae hic illic referuntur post proelium peractum Spartano sanguine esse scriptum. ἄρσενι δ’ Ὀθρυάδαο φόνῳ κεκαλυμμένον ὅπλον καρύσσει· «Θυρέα, Ζεῦ, Λακεδαιμονίων.» —auctore incerto, qui…
De Othryade, “cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine”
Poetae antiqui saepe delectabantur rebus quasi subtiliter mutandis et quasi sic invertendis, ut quae solita et trita fuissent quadam novatione accepta potius miranda viderentur et ingeniosa: et hoc praecipue in litteris quae litteras ipsas tractabant. Sic de Othryadis epigrammate—quod in…
De basiolis e theobromate factis
Nihil dulcius quam amantis basium: quod aut primoribus labris gustatum aut totis animae viribus exhaustum utrique amanti meram affert voluptatem. Hac in re nihil potest novi dici quod non inter antiqussimam hominum scientiam reperitur nec in carminibus tractatur; immo nostro…