Iterum de Othryade

Cum vesus iam legerimus nullo in monumento nec trophaeo ab Othryade scripta, nunc advertamur ad verba quae hic illic referuntur post proelium peractum Spartano sanguine esse scriptum.

ἄρσενι δ’ Ὀθρυάδαο φόνῳ κεκαλυμμένον ὅπλον
καρύσσει· «Θυρέα, Ζεῦ, Λακεδαιμονίων.»
—auctore incerto, qui a nonnullis fertur fuisse Simonides, in Anthologia Graeca 7.431

Ζεῦ πάτερ, Ὀθρυάδα τίνα φέρτερον ἔδρακες ἄλλον,
ὃς μόνος ἐκ Θυρέας οὐκ ἐθέλησε μολεῖν
πατρίδ’ ἐπὶ Σπάρταν, διὰ δὲ ξίφος ἤλασε πλευρᾶν
δοῦλα καταγράψας σκῦλα κατ’ Ἰναχιδᾶν;
—Nicander in Anthologia Graeca 7.526

καὶ τρόπαιον στήσας, ἐκ τοῦ ἰδίου αἵματος ἐπέγραψε Διὶ τροπαιούχῳ.
—Chrysermus apud Plutarchum in Parallelibus Minoribus 306b

χρησάμενος τῷ τῶν τραυμάτων αἵματι, ἐπέγραψεν· «Λακεδαιμονίων κατ’ Ἀργείων·» καὶ τοῦτο πράξας ἀπέθανεν.
—Theseus apud Stobaeum, Anthologium 3.7.68

Othryades paene a sepulcro victor digitis vulnera compressit, ut tropaeo Laconem1 inscriberet.  O dignum [in] Spartano atramentum!
—Antonius Atticus apud Senecam, Suasoriae 2.16

Videntur igitur antiqui qui de Othryadis monumento scripserunt in greges dividi duos: alii qui tropaeum maluerunt Iovi Feretrio dicari, alii quibus Othryades videbatur Thyream vindicare pro Lacedaemoniis. Apud Simonidem autem utramque rationem invenimus in illo “Θυρέα, Ζεῦ, Λακεδαιμονίων” uno in carmine coniunctam.


Laconem] Sic Kiessling, cuius editionem ante oculos in taberna thearia habeo, anno 1967º scripsit; Toletani libri Laconum habent pro Laconem; Winterbottom autem anno 1974º desperationis crucibus ornavit Laconem ac trophaeum pro codicum tropaeum scripsit.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *