Nomina duo in Historia Apollonii non recte, mea quidem opinione, explicavit Kortekaas, qui commentarium in illud opus1 conscripsit. Primum enim Stranguilionem dixit in mentem vocare verbum strangulandi (sive Græce τοῦ στραγγαλᾶν/στραγγαλίζειν), unde mera conjectura fretus sine ullo indicio certitudinis rogavit…
Tag: C. Plinius Secundus
De fonte insaniae
Apud Leonem Allatium haec de fonte Veniae, sive insaniae, legimus: Sic etiam Chii, in moenibus aedium Mazangorum, adhaeret puteus, ita tamen ut, totus in via insinuatus, eam interrumpat, ne recta excurrat, paulo post D. Eustratii templum, à dextra, dum in…
Horti Canapahani 2
Palmae. Flos palae, sive Musae Paradisiacae, una cum fructu qui ariena vocatur. De qua Plinius dixit: Maior alia pomo et suavitate praecellentior, quo sapientes Indorum vivunt. Folium alas avium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duum. Fructum cortice mittit admirabilem suci…
Breviter de morientibus in mare salientibus
Inter alia quae scripsit Plinius de gente Hyperborea quarto in Naturalis Historiae libro, offendi hunc mirandum morem moriendi: mors non nisi satietate vitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare salienti<b>u<s>1; hoc genus sepulturae beatissimum. Qui aliquatenus submonuit de…
Utrum sint Hispani dicendi flavi proceresque an Germani
Apud Calpurnium Flaccum legimus haec, quae primum Håkanson (anno 1978º) secuti exscribamus: Sua cuique genti etiam facies manet: rutili sunt Germaniae vultus et flava proceritas; Hispaniae < … > non eodem omnes colore tinguntur. Ex altera parte, qua convexus et deficiens mundus vicinum †mittit…