In Catulli carminibus nuptialibus, quibus numeri (nam apud poetas quid non secundum numeros?) sexagesimus primus et sexagesimus alter tribuuntur, tres flores reperiuntur de quibus imprudens discipulus nonnihil effutire potest. iam licet venias, marite: uxor in thalamo tibi est, ore floridulo…
Tag: C. Plinius Secundus
De pugillaribus
Catullus carmen 42 iocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi nostra reddituram pugillaria, si pati potestis. Plinius maior Historia Naturalis 13.69 Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse…
Iterum De Naturali Historia
Hortulus Papilionum ad Museum Naturalis Historiae Non solum aboriginum effigies ficticiae in Museo Naturalis Historiae inveniuntur sed etiam veri papiliones, quorum numerus fibulis acubusque affixorum et in arcis conditorum fere infinitus est atque intus quasi in bibliotheca papilionum congestus; viventium…
De Naturali Historia
Indi et el Lagarto Lunae die, cum Irisatus Iocohamensis posuisset Ioshitacam Iuriconem, non solum ob pulchritudinem sed etiam quod partes insolitas quibusdam in pelliculis iam suscepisset, debere principissae aboriginum personam gerere in fabula de Diaboli Infundibulo tradita, si cinematographice esset narrata, ego…
Duobus de viris “libertinis patribus natis”
Nemo est qui nesciat Flaccum identidem dixisse se libertino patre esse natum; nam sexto in Sermone primi libri Maecenatem allocutus est his verbis: Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus…