Ne videar emortuus esse, cum revera vivus libellis academicis scribendis sim sepultus, subdo e Valentini Andreae colloquiis, quibus titulus Turris Babel est datus, oratiunculam cuiusdam Deformatoris: Qui res omnes ex praescripto et legibus administrant—nae illi mihi nimis abiecti sunt et humiles! Quin potius…
Tag: Johannes Valentinus Andrea
De matre tua, quam oportet fuisse vaccam
Nonnumquam legimus mendacia pro veris habita esse. Solo enim, quem Plutarchus dixit Thespin histrionem post tragoediam actam rogasse num eum puderet ita mentiri, ipse a Platone simulatus est ex Aegyptiis ἀληθινὸν λόγον audivisse de Atlantide insula mira, quae tamen numquam exstitit—quod scilicet…