Taedio afflictus diu in bibliotheca sedebam, de Claudii morte legens. Semel apud auctores Graecos legitur nomen quod est ἀποκολοκύντωσις: apud Cassium Dionem, qui idem nomen tribuit Senecae libello praeclaro: συνέθηκε μὲν γὰρ καὶ ὁ Σενέκας σύγγραμμα, ἀποκολοκύντωσιν αὐτὸ ὥσπερ τινὰ…
Tag: L. Annæus Seneca minor
De verbo “orbitandi”
Cum ab amico nuperrime monitus paginam inspexissem quae “Wikipedia” vocaretur et quae ad Mercurium planetam spectaret, vocabulum mihi ignotum offendi, quod paradoxon mihi in mentem attulit: Observatio conclusive Mercurium circum Solem orbitare demonstravit. Illud adverbium rarum quod est “conclusive” praetermittam,…
“Ignoscente, calciavi me.”
Pompeius grammaticus suo in libro in artem Donati conscripto de tropo quodam “charientismo” sic loquitur: Dicit aliquis, “Da vinum,” et dicit illi servus suus, “Abundat,” hoc est nihil habet. Aut puta dicit, “Da acetum,” quod, quia amarum sit, non dicit,…