Auctor declamationum Maiorum, quae quondam erant a quibusdam Quintiliano false ascriptae, non primus fuit qui de apibus et pauperibus divitibusque scriberet. Immo apud Platonem apes reperimur cum divitibus pauperibusque coniunctas: ut hoc in colloquio inter Socratem et Adimantum efficto: «τόδε δὲ…
Tag: M. Fabius Quintilianus
De rustica declamatione
Quamquam in manu iustitiae, quo nomine cuncta aequitas et omne discrimen inter bona et mala complectuntur, est totus mundus, lex vero scripta et ius civilis sic tantummodo possunt ad unam civitatem pertinere ut voluntati unius legis latoris in una urbe nati…
De artifice et medicina humani doloris
Cum his ultimis aestatis diebus inhonestum inhonesti discipuli otium tererem declamationibus legendis, quaedam coniunctiones verborum et rerum inter communes locos communium coeperunt mihi, fortasse ob levis animi fatigationem, quasi exsilire e tritorum paginis libellorum, et tam medicorum remedia quam novercarum…
De florum brevissima aetate
Saepe miror flores esse donum amantibus adeo solitum ut non solum affectus signum sed etiam ipsius spei amoris habeantur. Nam flos ab amasio carptus atque amatae datus primo et perbreviter pulchritudine splendet; deinde vero ita cito, ut apud Tullium etiam “amores…et…
De vita et convivio, senectute et ebrietate
Saepe in carminibus “sympoticis” seu convivalibus tractatur mors: cuius exemplum praeclarum, quamquam ludibrii causa, tradidit Petronius post cenam Trimalchionis. Sed apud Quintilianum, qui fertur, inter Declamationes minores, hic nexus inter senectutem, quae per diuturnum aetatis progressum in hominis vitam irrepit donec…