Abacus Iaponicus, more Varronis descriptus:
Tag: M. Terentius Varro
De subuculis imparibus
Cum nonum Varronis de Lingua Latina evolverem (quem librum commendo non solum illis, quibus placet de numeris legere, sed etiam propter argumenta de analogia et anomalia et consuetudine prolata) ex inopinato delectatus sum hoc loco: Quod dicunt nos dissimilitudinem potius…
Utrum sint Hispani dicendi flavi proceresque an Germani
Apud Calpurnium Flaccum legimus haec, quae primum Håkanson (anno 1978º) secuti exscribamus: Sua cuique genti etiam facies manet: rutili sunt Germaniae vultus et flava proceritas; Hispaniae < … > non eodem omnes colore tinguntur. Ex altera parte, qua convexus et deficiens mundus vicinum †mittit…
De versibus quibusdam Trabeae et Accii
Apud Iosephum Scaligerum, qui Varronis De Re Rustica libros commentariis instruxit, invenimus eam locutionem quae est venire contra aurum multis aliis exemplis illustratam et his optimis nec ante Scaligerum in lucem editis: Plauti vero testimonia citare, quoties hoc genus loquendi usurpaverit,…
De etymologicis rationibus falsis vel fictis
Canis canit clavicordio. A. Gellius in Noctium Atticarum libri primi capite duovicesimo1 haec verba Marci Varronis rettulit, quibus auctor ille Rerum Divinarum librorum Lucii Aelii errores etymologicos comiter atque urbane notavit: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot…