Confiteor me non posse linguam Batavam legere aut intellegere, nec Danicam. Nonnullis cum difficultatibus possum Germanicum sermonem enodare, et, si necesse est, Gallicum vel Italicum. Vere simile est me numquam tria vocabula e lingua Bohemica dicturum, etiamsi scio apud eos…
Tag: Marcus Antonius Muretus
Estne revera tam difficile me sinere meum poculum caffeae bibere?
Quadrimestro hodie incepto vix possum defatigatus etiam cogitare, nec potui bene cogitare cum esset necesse professorem convenire et mea de commentatione loqui; nihilominus conventus successit, et multa (fere omnia) sunt rescribenda. Quam stultam taediosamque rem spero me quam primum conscriptam…
Vir bonus dicendi peritus
Dictum Catonis, quod a Quintiliano duodecimo in Institutionis Oratoriae libro nobis est relatum, omnibus ab bonis bene notum est. Orator enim ab eo finitur: Vir bonus dicendi peritus. Petrus tamen Ramus Brutinis in Quaestionibus eius oratorem pervertit ita: Orator nobis…