Vir bonus dicendi peritus

Dictum Catonis, quod a Quintiliano duodecimo in Institutionis Oratoriae libro nobis est relatum, omnibus ab bonis bene notum est. Orator enim ab eo finitur:

Vir bonus dicendi peritus.

Petrus tamen Ramus Brutinis in Quaestionibus eius oratorem pervertit ita:

Orator nobis definiendus est bene dicendi peritus.

Quo longe absit “bene dicendi peritus” a “bono dicendi perito” vix possumus hodie iudicare quippe quorum homines ambitiosi nec boni nec bene dicendi periti esse videantur. Exemplum praetermittam Fruticis, improbi infantisque viri, et ad oratorem vertar meliorem peritioremque.

Marcus Antonius Muretus, quinta in alterius voluminis oratione, cum in Platone explicando progrederetur habita, haec de Catonis praeceptis dixit:

Scio istud dici et ad auctorem M. Catonem referri: sed me magis Aristoteles movet, qui me Philosophus cum aliis rebus rapit, tum quod mirifice veritatis amans videtur. Is igitur, bonus vir sit orator an minus, negat quicquam ad artem pertinere: illud quidem esse in arte vel praecipuum, ita fingere ac conformare orationem, ut te, quicunque sis, ii qui audient bonum virum esse et sibi amicum putent. Egregiam vero et expetendam artem, quae eam iniustitiae partem doceat, qua nulla capitalior est, quo modo consequi possis, ut cum maxime fallas, tum maxime vir bonus esse videaris.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *