Aegeoscolios

Cum Iovitae Rapicii de Numero Oratorio libros quinque perlustrare iterum coepissem, insolitum et, ut apparet, ab omnibus inusitatum inveni vocabulum: aegeoscolion enim illum pedem quinque syllaborum appellat qui Diomedes grammaticus, quem putabam esse omnium pedum huius amplitudinis apud Rapicium relatorum fontem, antispastum vocavit. Duo tamen sunt apud Diomeden pedes eodem nomine antispasto denotati, e quibus alter quattuor constat syllabis, alter quinque. Ille pes brevior, ut scripsit Diomedes:

ex iambo et trochaeo, hoc est ex brevi et duabus longis et brevi, temporum sex, ut “medullina Saloninus.”

Hic longior autem, secundum Rapicium, audiendus est in eius exemplis “calamitatem” et “temeritate.”

Fortasse Rapicius, quippe qui fastidosus et exactus esset philologus, a nominibus abhorruit quae duas res signficarent, ut primo in libro de Numero Oratorio questus est de Ciceronis “numero.” Nullum tamen alium auctoritatem adhuc potui invenire cui nomen aegeoscolii est notum. Nihilominus de indice manu scripto et sine nomine audivi quem Studemund inter Anecdota Varia Latina et Graeca descripsit. Velim mox illa Anecdota inspicere, et in bibliotheca quae haud longe abest exemplum illius libri iacet. Si ibi non reperiri potuerit aegioscolios, aenigma enodare non potero. Nec magni momenti est, sed studium meum aliquatenus excitat causam discere cur vocabulo tam insolito usus sit Rapicius.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *