Quomodo discipulis sit respondendum qui nolint syllabas productas correptasque notare…

Nihil hodie de calceis scribam.

Strebaeus in De electione et oratioria collocatione verborum secundi libri praefatione discipulos effinxit non, ut hodiernos, prorsus desidiosos, sed procliviores ad disciplinas minus abstrusas expetendas quam ad verba secundum pedes collocanda:

Quid opus est elegantia verborum? ad quid ille sermo tam cultus? cur verba seligimus? cur in coagmentatione syllabarum, et in dimetiendis brevibus et longis consenescimus? Quid mendicamus in re tenui?

Verba negligamus, et quadratum orationem: scientiam rerum magnarum comparemus. Demus operam Reipublicae. Necessarios adiutemus, et amicos.

Quibus respondet Strebaeus magister:

Haec et alia stulte et arroganter. Quoniam ex barbarie tua et impura collunione verborum, quandam pecuniam conficis, bonas artes parvo contentus insolens aspernaris. Non tenes neque scientiam morum, neque naturae partes, et earum caussas. neque rationem differendi, neque ullam philosophiae particulam, neque eloquentiam, neque prima rudimenta litterarum, neque ullam omnino disciplinam. Nosti forte, nec probe nosti, tres aut quattuor legum titulos, aut quaedam principia medicinae, aut aliquot quaestiones divinae scientiae, et falsa ductus opinione, de cognitione rerum gloriaris. Omnia (quanquam pro nihilo tua sunt omnia) refers ad vanae glorae ventos, et ad fortunae ludibria. Quumque discantur artes ad animi cultum, nullum iudicas esse fructum earum, nisi qui ambitiose et avare percipitur.

Quid si coriarius cerdo te ditior est? quid si Reipublicae utilior? quid si populo conspicuus magis? Fallis, decipis, eludis, circumvolitas, corradis undique rem quantum potes, tantum in usus tuos convertis: totum diem inhias praedae, et re saepe, animo semper, inops es, ac mendicus. Quod facis, mille viri in singulis civitatibus idem facere possunt, aut certe faciunt.

Ambis primos honores in convivio, in theatro, in sermone, in consilio, in templo, in omni loco: sed quoniam rudis es et ineptus, te docti execrantur, te prudentes in stultis numerant, te primores graviter ferunt, nisi qui sunt tui persimiles. Te plebecula vellicat absentem, praesenti simulatos exhibet honores. Quid affers boni civitati? quid honoris imperio? quid non potius dedecoris? Nonne foedissimum est videre ingentem multitudinem eorum, qui nomine literarum primi volunt haberi, quum literatorum modo vestitum, literas habeant nullas? Non omnium turpissimum, vitam dedicasse liberalibus studiis, postea ab illis descivisse ad avaritam, et inanes ordinum titulos? artes omnes improbasse? corpore quam animo bene esse maluisse?

Quin deponis habitum? Quin te profiteris inimicum artium optimarum? Quin definis maledictis insectari literatos, ac eos qui te meliores sunt, et civibus suis nec tam indecores, nec tam perfugae?

Teneatis quaeso in memoria discipulos tantum noluisse syllabas metiri; quod videtur saeculo decimo sexto primus habitum esse gradus ad sclererosam vitam ducens. Nunc dedecora sunt hi discipuli civitati, quippe qui maluerint emolumenta reipublicae referre quam numerosae orationis pedes memoriae mandare. Pergit Strebaeus:

Pares cum paribus facile congregantur, miles cum milite, dux cum duce, senator cum senatore, iudex cum iudice: tu cum imparibus. id est, cum indoctis esse mavis, et omnibus doctis inferre nefarium bellum. Erro. Pares tibi sunt indoctissimi quique, ineptiarum amantissimi, disciplinae cultoris osores accerrimi. Sed bene res habet. Rides eruditos, te rident eruditi. Contemnis illorum praeclara studia, contemnunt ignorantiam et sermonem tuum barbarum ac putidum. Deprimis eos, habent te infra mortales omnes, et proditorem scientiarum atque desertorem esse iudicant. Quos despicis, suscipiunt exterae gentes: quos vituperas, sapientes laudibus in caelum ferunt. Quos abolere contendis, nomine et gloria perpetuum vivent. Quos abiectos esse vis et ignobiles atuqe plebeios, in ore populi versantur. Tu lates in tenebris, semper inglorius futurus, nisi tua te scelera fecerint insignem.

Desine desine tandem lacerare communem linguam, tibique nimium placere. Quanti fit oratio composita, antea demonstravimus, ut calumniis improborum amoliremur. Quod esset pulcherrima, et homine libero dignissima, ac Repibulicae perutilis, in summis civitatibus fuit in summo loco supra duo annorum millia: quumque semper inimicos haberet, et abulas πραγματικοῦς, et contentiosos sophistas, et ψευδοσόφους, et homines ingenii mortui, qui sapere se credunt, si quantum vulgus indoctum, tantum post studia longa sapiunt: quum istos, inquam, et alios haberet inimicos, nunquam cessit invidiae, numquam conticuit in celebri conventu, nunquam cessavit obire legationes, interpretari iura gentium, res gestas mandare memoriae, res vivorum mortuorumque testificari, refutare improbos, confirmare probos, optimi cuiusque rationes et inventa explicare alios defendere, alios commendare, alios solari, doctissimorum labores immortalitati dare, artes omneis ad posteriorum monumenta complecti.

Dum artes ingenuae florebant, oratio flexanima, ac regina praestantissima, longe lateque regnabit, ac inter virtutes maximas excellet. Brevi sepelientur eius inimici. Illa semper magno cum honore circunferetur, passim legetur, vulgo instituet animos armatorum suorum, et suo splendore excaecabit oculos barbarae dictionis.

Si cui paupertatis videtur esse comes, is nihil sapit. Non metuit pauperiem, qui ex arte dicendi nomen amplissimum sibi comparavit. Cui bona fama est, mihi sane dives est. Cui tantum fortunae divitiae, pauper. Qui dicit eleganter et composite, ratione et sermone fruitur ut summus vir. Qui inemendate foedeque balbutit, semper est infans, tantumque ab humanitate distat, quantum a puro sermone (qui proprius est hominis) recedit.

Quae quum ita sint, operam demus orationi, sine qua neque cogitationes mandare scriptis possumus.

Si non satis aperte iam dixit se potius in Scholasticos, quippe qui “ab humanitate” distarent, quam in discipulos invehere, sequentibus paginis, cum Dialecticos propter scribendi modum eis solitum vituperare coeperit, planius liquidiusque cernitur. Sed maximopere gaudeo me, utpote qui sim omnium discipulorum pessimus, non laboravisse sub Strebaei ditione.

1 Comment

Leave a Reply

Your email address will not be published.