Iterum de calceis

Erasmus nonnulla adagia de calceis et calciamento descripsit:

  • calceos mutare
  • calciamentum consuit Histiaeus, Aristagoras induit
  • colophonium calciamentum
  • dextrum pedem in calceo, sinistrum in pelvi
  • eundem calceum omni pedi inducere
  • in hoc calceamento pedem habet
  • ne supra pedem calceus
  • non liberat podagra calceus

sed “ignoscente, calciavi me” non invenitur, nec verbum temporale calciandi. Quid de calceis mutandis dixit in 3713o adagio, hic exscripsi:

Calceos Mutare

Non sine specie proverbii Ciceroni dictus est “mutasse calceos” qui nullo suo merito senatoriam dignitatem usurpavit, cuius insigne erat nigro calceo addita lunula circa talum. M. Tullii verba sic habent: “Est enim Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se. Apertam vidit curiam post Caesaris mortem: mutavit calceos, pater conscriptus repente factus est.” Quemadmodum clavus aureus in toga signum erat senatoriae dignitatis, ita nigra aluta circa talos addita declarabat eandem dignitatem.

Ubi “clavum aureum” invenerit Erasmus nescio, sed id quod mihi videtur nonnullius momenti in illa “nullo suo merito” latet: nam si, ut Lindsay posuit, homo quippe qui in Senatus ordinem et nullo suo merito nuper conscriptus esset, “Ignoscente, calciavi me,” dixisset, minus mihi videretur his dictis se gloria ornavisse. Quo diutius de re cogito, eo minus certum habeo Lindsay recte hunc locum interpretasse.

At se calciare etiam solebant illi qui parati essent a convivio discedere, ut discimus e Plinii epistulis:

Quam multi, cum lector aut lyristes aut comoedus inductus est, calceos poscunt aut non minore cum taedio recubant, quam tu ista (sic enim appellas) prodigia perpessus es!

Fortasse igitur mollius habebatur dicere “Ignoscente, me calciavi,” quam, “Volo aufugere.”

Etiam “ad agendo paratum esse” potest sibi velle illud “calceos poscere” si velimus alia loca ex eisdem epistolis legere:

Mane lectulo continetur, hora secunda calceos poscit, ambulat milia passuum tria nec minus animum quam corpus exercet.

Quousque vigilabis cum voles, dormies quamdiu voles? Quousque calcei nusquam, toga feriata, liber totus dies?

Sed illa minus convenire videntur cum Pompeii loco, ubi duris de rebus modo molliore dicendis sit locutus.

4 Comments

  1. Dicam quod imaginor. Si charientismus est, vel ironia per contrarium, et ‘Romanos dicere’ Pompejo credimus, Romanum fingo domum alienam petentem qui, domini gratiae fidens, se discinxit, excalceatus ut commode se gerat ‘Ignoscente’ ait ‘calciavi me’. ‘Ponte cómodo’ aiunt suo americani sermone (verba nescio) quoad per pelliculas videri potest.

    Carnificem certo me fateor, amice Nemo. At nonne potius carnifices esse quam sepultores vel pollinctores videri? Vale. Th.

  2. Par dierum quibus hoc blogum non viso, et quam suculentum factum! Relegendum est attentius. Quid est illud ‘ignoscente’, casu ablativo? Nonne simile illius ‘entschuldigen’ vel ‘con permiso’ sermonum hodiernum, ‘te’ subaudito vel alio tali verbo? Ceterum ‘calciavi me’ charientismus est, si grammatico credimus… Vale plurimum. Thersites.

  3. Certius certo habeo te, Thersites, ut semper recte habere de illo “ignoscente” in quo subaudiendum est “te” ut enuntiatum ablativum plenius intellegagtur. Gaudo cum novas tales locutiones inveniam, quod discipulis hodiernis utile esse puto eas in numerato habere, ne rudes inurbanique videamur.

    “Calciavi me” exemplum videtur esse charientismi, ut Pompeius nos monuit, nec aliter quam alicui roganti quisnam se quaerat
    respondere bonam fortunam, quae neminem significet (et fortasse novum nunc inveni nomen!). Sed quae res dura illius charientismi calceandi verbis mollibus tegatur velim discere: num pertineat, ut Lindsay submonuit, ad Senatorem conscriptum an ad discedendi voluntatem an ad aliquid prorsus aliud.

  4. De Romanis semet ipsos calciendis numquam pro certo habebimus, ut puto, sed Thersites noster fortasse de hoc recte dixit. Et ludus potest esse iucundus rationes causasque cur voluerint Romani locutionibus uti quae nobis insolitae videntur, ac tempora locaque ad eas dicendas apta excogitare.

    De tamen carnificibus puto Thersiten nos fefellisse cum se linguae lanium vocaret, quippe qui eruditum disertumque semper se praeberetur.

Leave a Reply

Your email address will not be published.