Legant putidos flores!

A Rapicio iterum in Strebaeum me verti, apud quem nonnulla verba bene electa et bene collocata inveniri possunt. Ut exempla afferam:

…istos linguae Latinae carnifices…

De me sane loquitur. Et postea:

Alii nullo certo fine, nullaque meta proposita, quo pedes ducit, etiam per invia ac deserta rapiuntur: et sine modo possint aberrare, hinc et illinc voculas et inusitatas loquendi formulas excipere satius esse ducunt, quam affluentem omnium rerum verborumque copia de medio sumere.

Nisi coepit de vocabulis garrire, putarem Strebaeum totam meam vitam una periodo descripsisse. Sed quod verborum mentionem fecit, certius nunc habeo eum modo meae vitae partem tractavisse.

Alii poetarum more, quibus grandius aliquid et sonantius arridet, nituntur velut in praeruptas rupes, et in arduos montes: et quas sublimes facti, tragicum nescio quid et confragiosum personant.

Sed ubinam invenit Strebaeus noster illud “confragiosum?” Bene; pro illo “confragiosum” debet “confragosum” legi, quod per editoris neglegentiam accidit. Apud scriptores qui de rebus rusticis et de agri cultura disserunt reperiri potest; apud Livium saepe legitur, sed semper cum “locis,” “via,” “valle,” “angustiis.” Seneca fere eandem rationem sequi videbatur; Frontinus “rupibus” illud adiecit. Quintilian de mari loqui videbatur cum scriberet “et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela.” Cicero, ni prorsus fallor, illud numquam dixit. Itaque si gloriosi “tragicum nescio quid et confragiosum” personant, utrum spectat “confragiosum” ad montes quibus nituntur (quod verbum cum casu ablativo plerumque adhibetur) et qui non debent esse tragici, an ad orationem, quae esse confragosa posse non videtur? Sed fortasse hoc modo scribendi usus est ut tales poeticos in ludibrio haberet.

Non audient hos monitus, nec ista praecepta suspicient, qui Apuleium per florida secuti, deseruere Ciceronem. Legant putidos flores!

“Putidos flores?” Vix possum hoc legere sine imagine mente efficienda, in qua tristem puerum puellamve in thermopolio clare video sua carmina morosa recitantem atque amorem amarum infelicemque decantantem: “Legant putidos flores! Amorem recuso, vitae gaudium abnego, cum felicitas nihil aliud sit quam stultitia. Amor morte frigidior! Legant putidos flores!”

Ita, aliquatenus me taedet grammaticos semper legere…

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *