Nuper, propter scholasticas et umbraticas causas, audivi nonnullas acroases de arte declamatoria, quae mihi discipulo improbo et pessimo est cordi: nec puto me posse dissentire ab eo, quod posuit orator novissimus (professor quidam Italus): fere omnibus litteris Latinis post Ciceronis…
Tag: P. Vergilius Maro
Annotationes in locutionem q.e. “tandem aliquando” collatae
Satis constat Ciceronem ad fines sententiarum exornandos numeris esse usum quibus aures audientium oblectarentur: nemo enim est qui nesciat illud tertio quoque sensu positum esse videatur fere nihil aliud sibi velle quam “sit,” sed tantum gratiae gratia adhiberi. Sic invenimus…
De variis locis deo plenis
Quicumque Senecae Suasorias semel legerit, semper in animo tenebit fabulam iucundissimam de Iunio Gallione narratum: Memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. Quaerebat a Gallione Messala quid illi visus esset Nicetes. Gallio…
Duabus de lectionibus Lipsianis
Apud Lipsium, primo in Saturnalium sermonum, legimus: Cum dixisset, patera accepta ego Victorem intuitus, “Hanc ita spumantem,” inquam, “Latio et Latiae.” Eduxi, et Victori tradens, “Vivamus,” inquam, “moriendum est.” Ille abominatus tam tristem vocem, “Quaeso,” inquit, “vitemus hand δυσφημίαν in…
Quid dixerit Valla de coloribus…
Hac nocte, cum Graecula pensa mihi absolvenda vitarem, locus ante oculos venit admodum iucundus, in quo Laurentius Valla non solum in Bartolum de Saxoferrato iurisprudentiae professorem invehitur sed etiam variis de coloribus disserit. Intueamur nunc rationes tuas de coloribus, in…