Cum Iconoclastes mentionem fecisset illius “Ne plus ultra” sive “Nec plus ultra” (quod nonnulli negant antiquum esse sed ab Italis—Più oltre non si metta—Gallisque—Plus oultre—recentioribus esse inventum), in mentem venerunt verba Petri Savorgnani, quae in praefatione reperiuntur ad Ferdinandi Cortesii…
Tag: Petrus Savorgnanus Forojuliensis
Quid intersit inter Savorgnanum et Sepulvedam
Interpretes possunt vel sedula fide ad auctoris ipsius verba inhaerere, aut latius vagari et amplificatione ornamenta petere eloquentiae. Optimum exemplum amplificationis praebet Ioannes Genesius Sepulveda, quippe qui semper pulcherrime, minus vero saepe fideliter quae legerit referat: nam in Cortesii verbis…