Samuel L. Jackson Auli Gellii partem Avenio melius egisset. Cum crocum floresque perambulare Vergilii hac hebdomade necesse mihi fuerit et cum Eclogarum vocabulis rusticis luctari, quod semper aerumnas nobis fert discipulis hodiernis quippe qui arborum rerumque rusticarum imperiti prorsus nullo…
Tag: Q. Horatius Flaccus
Duobus de viris “libertinis patribus natis”
Nemo est qui nesciat Flaccum identidem dixisse se libertino patre esse natum; nam sexto in Sermone primi libri Maecenatem allocutus est his verbis: Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus…
De fictis morbis discipulorum
Saepe hodie fit inter discipulos minimae aetatis ut puer puellave, cum invenerit se ludibrio ab amicis haberi propter alterius cuiusdam amorem erga se ab aliis discipulis palam relatum nuntiatumque, pudore et fastidio moveatur ac ficta pestilentia laborare dicatur quae Anglice…
De scientia numerandi, qua poetae careant et grammatici abundent.
Satis constat poetas ad artem pangendi esse procliviores quam ad mathematicen disciplinam, ut Naso tristis quinto in libro haec (quamvis haud innumera) queritur: Felix, qui patitur quae numerare potest! Nam ipse poeta quam maxime elegiacus (cuius enim est aegrimoniis affici…