Nonnumquam per rete universale, fontem mendaciolorum non semper illepidorum, invenimus Ciceroni false ascriptum hoc elogium: Ubi societas, ibi ius est. Quod si cupimus Ciceronem dixisse, fortasse his verbis in primo Tusculanarum Disputationum usus est: Haec nos primum ad illorum cultum,…
Tag: Urbanus Calveto
De fame et humanitate et barbaris, variae fabulae
Pueri solebamus e ludimagistris audire de primis Europaeorum coloniis et aboriginibus Americanis, quemadmodum firmis amicitiae vinculis freti saevam hiemis vim ambo ad commune bonum coniuncti superaverunt cibis inter se partiendis. Quam humanitatem autem adolescentes didicimus mendaciolum fuisse in usum puerorum…
De Levino “Apollonio” Gandobrugano et praefatione eius historiae Peruvianae
Levinus “Apollonius” Gandobruganus1, Mittelburgensis, qui ab anno 1544o usque in annum 1594um vixit, fertur primus, ante Urbanum Calvetonem, Latine perscripsisse res in Florida terra gestas—immo quaerendum est utrum uterque suam ipsius historiam scripserit, an Calveto totam rem a Levino sumpserit…
De Maringonibus naturaque Floridae
Cum Brevem Historiam Gallorum in Florida a Hispanis caesorum ad Benzonii Novae Novi Orbis Historiae libros tres additam coepi in frustulis legerem, plura re granis pretiosis inveni: Nusquam tamen quoad sciam dicitur utrum haec calculi pecuniae vice functi sint an solum…