De fame et humanitate et barbaris, variae fabulae

Pueri solebamus e ludimagistris audire de primis Europaeorum coloniis et aboriginibus Americanis, quemadmodum firmis amicitiae vinculis freti saevam hiemis vim ambo ad commune bonum coniuncti superaverunt cibis inter se partiendis. Quam humanitatem autem adolescentes didicimus mendaciolum fuisse in usum puerorum bonis moribus instituendorum decantatum: nam Europaei ciborum egentes nihil cum arborginibus ferebantur partiti esse, sed barbari Europaeis nobiliori animo praediti clementiam plus quam humanam praebuisse atque aluisse advenas, quorum ingrati filii barbaros fere diuturnis bellis necnon variolarum morbo postea expugnaturi essent. Quam maxime momenti, ob causas mihi adhuc ignotas, tunc temporis videbatur discere de Squanto (sive Tisquanto) qui Europaeos docuisset maizium colere capitibus piscium pro stercore cum seminibus serendis. Postea, cum hanc quoque miram doctrinam perdidicissemus, ab historicis praedicatum est Indos nullis piscibus umquam sic usos esse, sed Europaeos potius et praecipue Britannos hunc modum serendi adhibuisse, quem Indis ipsi docerent. Inter quas fabulas diversas praetermissum est aliud colonorum alimentum, quippe quod non videretur ad puerorum studia humanitatis conducere: scilicet cadavera familiarium et cognatorum, quibus coloni Civitatis Iacobi pasti sunt ieiuno illo hieme quae aestate revera anno Salutis millesimo sescentesimo nono inceperat neque ante finitus est quam anno insequenti civitate derelicta coloni ad Britanniam navibus profugentes aliam in fluvio Iacobi conspexerunt classem a Britannia modo advenientem. Nunc plus minusve liquet haec tempora fuisse saevissima, neque humanitatis exempla esse aut inter Britannos aut barbaros quaerenda, cum utraque gens omnia iura tam gentium quam naturae ipsius violaverint. Cuius inter causas non minima hodie numeratur amor ille clarissimus inter Iohannem Smith et Matoacam sive Pocahantam, filiam Pauhatani regis barbaroum, qui, propter commercium cum Britannis susceptum post Smith a Pocahanta servatum, resciscere potuit quam debilis et inops esset colonia, et quam apti essent Britanni, si non ad debellandi, tunc ad obsidendi, ut fame, contra quam pulvis bombardicus nil valeret, interimerentur.

At propter studia declamatoria de talibus fabulis iterum mea interest: nam apud declamatores Romanos videtur ante fere tertium quodque thema positum illud “Liberi parentes aut alant aut vinciantur.” Unde colligimus prima et praecipua pietatis obligatio est ut qui possit suos alat: pater enim teneris pueris panem dat cotidianum, et pueri ad fortiorem aetatem provecti senibus parentibus. Nam nemo minus humanus videtur quam is, qui consciens sinat alterum tabescere et fame confectum mori. Sed quod cor tangit, id declamatoribus et historicis est optima materies inventionis. Sic in scholis pueri variis modis hodie docentur de fame colonorum, atque in una quaque versio paululo ab aliis immutata, diversum oritur argumentum ethicum.

Sed hoc non solum in declamationibus Romanis Britannorumque coloniis animadvertimus, sed etiam in narrationibus quae ad Gallorum castellum Carolinum spectant, inter quas duae fabulae studium mihi praecipue movent. Primum, Iacobus Le Moyne haec verba ad septimam imaginem de America delineatam, quam Theodorus de Bry in aes incisit, apposuit:

Brevis narratio eorvm qvæ in Florida Americæ provincia Gallis acciderunt

Paulo post Praefecti Ribaldi e Florida abitum, qui in Charles-fort propugnaculo supra fluviolum insulam, quae in maiore Portus Regalis alveo Septentrionem spectante sita est, ingredientem, ab ipso exstucto, relicti fuerant, annonae penuria laborare coeperunt: variis igitur exquisitis sententiis, qua ratione his difficultatibus occurri posset, nihil consultius futurum censuerunt, quam ad Regem Ovadé et Couëxis ipsius fratrem proficisci: ea de causa aliquot e suis ad eos ablegarunt, qui indica cymba per regionis interiora circiter decem miliaria progressi, elegans et magnum flumen aquae dulcis invenerunt, in quo plurimos Crocodilos Niliacis longe maiores observarunt: fluminis ripae celsis cupressis sunt obsitae. Paululum eo loco commorati, deinde ulterius progressi, ad Regem Ovadé pervenerunt: a quo perhumaniter excepti, sui adventus causam ipsi exposuerunt, orantes ne in tanta necessitate eos desereret. Hac re intellecta, legatos ad fratrem Couëxis mittit petitum mayzum et fabas. Quod ille sine mora fecit: nam postridie summo mane legati cum commeatu reversi, et iubente Rege annona in cymbam illata, Galli plurimum hac Regis liberalitate gaudentes, valedicere voluerunt: verum ille non permittens, eo die apud se retinuit, et genialiter eos habuit. Postridie mane demonstratis milii sive mayzi agris, significavit, ne penuria se premi sinerent, quamdiu id milium superesset: deinde a Rege dimissi, eadem via, qua advenerunt, ad suos redierant.

Mirum igitur exemplum humanitatis praebuerunt Ovadé Couëxisque reguli Indorum, quippe qui non solum ad tempus subsidia misissent, sed benigna hospitalitate ostensa etiam alia auxilia promisissent. Utrum verum sit exemplum an fictum, nescio, sed mirum in modum aliter narrat Urbanus Calveto:

Ceterum eos, qui in Castello erant non mediocri laetitia adventus noster affecit. Quippe anxios maestosque, quod iamdiu nihil e Gallia audirent, Onerabat dolorem, quod alimenta etiam defecerant, nisi forte indigenarum, agrestium et barbarorum hominum, ritu vivere vellent: a quibus etiam nihil, nisi vi et rapto extorquere poterant, sicuti suo loco fusius dicemus.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *