Via Theae

Apud Paulum Varleium in Cultura Japonica (editione quarta atque Anglica) legimus:

Dominus quidam, Matsunaga Hisahide (1510-77), olim vitam suam seriola theae Nobunagae [‘shogun’ vel imperatori exercitus] donanda servasse dicitur. Paulos post annos, contra Nobunagam coniuratus et imminens exitium expectans, fertur confregisse alteram rem pretiosissimam, aenum theae, ne umquam in manum deveniret adversarii.

Imaginem huius imperatoris Nobunagae, imminentis corpori inimici obtruncati et fracto de aeno dolentis Stoico cum vultu, cogitatione fingere possum. Imago atramento, non cogitatione, de Matsunaga et eius aeno fracto anno 1883 a Yoshitoshi Tsukioka picta est.

Qui gladium acceperint, gladio peribunt; qui theam biberint quoque gladio peribunt, sed eleganter.

2 Comments

  1. Erravi. Oda Nobunaga re vera “shogun” creatus non erat, sed potestatem et auctoritatem huius magistratus sibi adeptus est bellis intestinis. Yoshiaki shogun vicit et potestas domus Ashikaga, qui multos annos shogun erant, terminavit. Nobunaga hostem immanem esse potuit. Monasteria oppugnata in monte Hei deussit; Varlei scripsit: “Ita, cum orgiis trucidationis, Nobunaga maximum centrum litterarum et religionis in Japonia fere delevit.” Isdem vir caerimonium theae et artes aluit, et palatium Azuchi, quod pulcherrimum in Japonia fertur, aedificavit.

  2. Interesante lo que has iniciado. Muy buen comentario, teniendo en cuenta que los Shogunes fueron los iniciadores de la ” era de la luz” para ese Imperio.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *