Lux Pallida in Tenebris

Ut est mos meus, aliquid de cultura Iaponica nunc lego, cum pensum non perficio vel auctores antiquos non lego. In Hagakure: Liber Militis (“Hagakure” significat vel “folia secreta” vel “a foliis secreta”) hunc locum inveni:

In libro Kōyōgunkan vir quidam dixit: « Adversus hostes sentio me in tenebras intravisse. Propterea gravia vunlera accipio ego. Tu, quamquam multis cum viris praeclaris pugnavisti, numquam vulneratus es. Cur? »

Cui alius respondit: « Adversus hostes profecto me in tenebras intravisse ego quoque sentio. Sed si eo ipso tempore mentem meum tranquillo, et ista nox fit luna pallida illuminata. Si inde impetum meum coepi, sentio me non vulneraturum esse. » Haec est res in temporis momento veritatis.

Primo putavi hoc significare, si modo animas nostras ab rem externum et ad nos vertamus, timor descrescat. Re vera tamen hoc fortasse significat timor esse caecitas quaedam, ac fortitudo esse visus. Et modo per animum intentionem nos hunc visum recipere posse.

Utique, cum heri professori meo in via obviam apud forum holitorium ivi, plane caecus erat animus meus. In tenebris erravit, nomina holerum ac fructuum petens, dum meum corpus mutum in eodem loco stabat inops. Animum intendere et luna pallida videre mihi discenda sunt. Etiam vocabula de fructibus emendis tractantia discenda sunt:

  • Quinque dollaribus mora Idaea constant in macello; hic constant dollaribus tribus.
  • Quinque dollares pro moris Idaeis solvere soleo in macello; hic tres dollares solveo.
  • Mora Idaea in macello sunt carioria quam in hoc foro holitorum. Mora Idaea in foro holitorio vilioria sunt quam in macello.
  • In hoc foro mora Idaea minore pretio emere possum quam in macello.
  • Mora Idaea emo melius in hoc foro quam in macello.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *