…in tanta luce nemo te scit vivum…

In Desiderii Erasmi Colloquiis legimus:

Cocles
Sed quis interim terrarum angulus te habuit?
Pamphagus
Roma.
Cocles
At qui fieri potuit ut in tanta luce nemo te sciret vivum?
Pamphagus
Imo nusquam magis latent boni viri. Adeo ut saepe clarissima luce neminem videas in frequenti foro.

Cum haec legissem, risi.

Leave a Reply

Your email address will not be published.