Ver Rediit; Nemo Quoque

Tandem, tristi Hieme fugata, Ver iucundum iterum suum caput variis floribus coronatum in Naturae gremio reponit. Nunc possumus cum vinum vespertino sub sole occidente bibamus etiam nostros digitos sentire, quod sane est nobis Naturae donum suave. Heri, postquam optima cum compotrice vini Italici lagoenam hausi, placenta e theobromate facta et caffea cacaotica sub divo fructi sumus; nullum necesse erat nobis in aedificium intrare, nullis sub tectis prope hypocaustam nos calefacere, nullis parietibus nos ab aere seiungere vel ab totae urbis vita.

Scilicet sub penso et libellis sum paene sepultus, ut semper, sed solem iterum post tot menses incanos videre animum mihi reficit. Et nunc, quod ver adest, oportet me de aestate mox adventura cogitare. Velim Europam petere, praesertim Romam, urbem illam quam numquam antea oculis meis vidi. Multa audivi de scholis Reginaldi Fosteri, viri summae doctrinae ingeniique, et mihi sit pergratum, si liceat mihi eius scholas adire. Sed primum necesse est mihi ad carbones redire et hunc libellum pessimum de Oedipo Rege et Coloneo scribendum perficere.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *