Gratias et Veniam

Decet mihi gratias agere Thersitei et ab eodem homine veniam impetrare, nam multos dies abhinc mihi novum annum faustum optanti non iam respondidi. Novus annus sane mihi iam est felix et faustus et fortunatus, cum maiores per partes omnium dierum ex anno incepto cum compotatrice optima et optatissima legam et colloquar — sed raro fit ut tempus scribendi supersit. Re vera breve erit hoc commentariolum, quod tempus scribendi non haberem nisi eam exspectare mihi neccesse esset.

2 Comments

  1. Quam libenter epistulam tuam, amicissime Ludovice, accipio, etiam librum bibendi tam Ovidianum. Sunt mihi, studiorum et disciplinae labore iterum obruto, in memoria tenenda haec linea:
    Nullus erit qui non vincitur arte labor.
    Et sine dubio oportet me proxima hebdomade Bromium arte colere. Tibi, Ludovice, vina dulcia et symposia felicia, fausta, et fortunata opto!

Leave a Reply

Your email address will not be published.