Vinum et TSA

Maximas gratias Thersitei et Ludovico ago propter sententias et verba. At nunc lagoenas vini mea in civitate facti habeo, quas mecum ad universitatem ferre volo: sed non licet mihi latices vel res liquidas mecum in aeroplano ferre. Necesse est nobis omnibus maximo in “terroristorum” terroris statu vivere et vitas sucundum Fruticis regulas agere ut sentiamus rem publicam esse rem necessariam. Si facile esset civibus vinum nobiscum in aeroplano ferre, scilicet omnium periculorum liquidorum a quibus Frutex nos servet cito oblivsceremur, et scilicet caelum esset plenum aeroplanorum ardentium propter vinum displosivum.

Etiam vinum meas in sarcinas imponere nolo: homines qui aeroplanorum ventres sarcinis onerant haud molliter nec diligenter hoc faciunt. Nolo invenire sarcinas meas (si post iter possum sarcinas invenire) vino madidas et vitri fracti plenas. Fortasse necesse erit mihi cras lagoenas bibere, antequam iter facio die Veneris.

Domum et meos parentes visitabam, et iucundus erat. Sed moxmox erit reveniendum.

1 Comment

Leave a Reply

Your email address will not be published.