Disceptationes II

Hesterno vesperi in civitate Nova Hantescira undecim candidatorum qui se Optimates praebeant, inter se disceptabant, vel potius vitabant respondere ad ea quae essent quaesita.


Optimates

Generatim et universe, Optimates sunt caudices. Etiam nunc, hoc saeculo, credunt Deus terram et coelum creavisse, et homines in sua similitudine. Scientiam enim respuunt, nisi quae ad arma ducit. Mahometanos, convenas, pauperes, oderunt et timent. Porro omnes praeter Ronaldum Paulum (qui nullo modo potest quidquam vincere) dixerunt se esse putaturos de pyrobolis nuclearibus adhibendis contra Persos ne Persi discerent quomodo eadem arma pararentur, quod Persi forsitan talibus armis uti auderent. Vix possum tantam ironiam intellegere.


Johannes McCain

Johannes olim esse heros est visus: miles fuit fortissimus et bene honoratus, ab hostibus fuerat captus et cruciatus, senator est factus, honore et honestate notus. Porro Frutici erat inimicus, et multi iuvenes qui Optimatibus faverent atque qui Popularibus faverent, magistratuum turpitudine solito fessi, sperabat anno bismillesimo eum praesidentem iri creatum. Quod propter Fruticem tunc non est factum, sed Johannes McCain apud iuvenes adhuc est notus, etsi Frutici favere coepit et ad Iraqianum bellum pugnandum Frutici suppeditabat et suppeditat.

Quod McCain est apud iuvenes tam bene notus, Saepissime Johannes Stewart in serie telivisifico “cotidiano” vocato cum McCain colloquebatur. Cum tamen
McCain non posset Johanni Stewart bene respondere proximo vice, sed quaestionem vitare esset conatus, paene omnia suae dignitatis amisit. Sed in disceptatione inter Optimates habita, multum recepit. Sicut Guiliamus Clinton anno millesimo nonagentesimo nonagesimo secundo volebat se cum omnibus aliis civibus esse coniunctum praebere et praeter instrumenta cinematographica ad auditores ambulavit, Johannes McCain bis eandem rem fecit hac in disceptione. Artem Optimatum adloquendorum bene novit, et auditores plaudebant, vel potius tonabant.

 

Miltonus Romney

Miltonus est Mormianus candidatus totam per historiam Americanam quintus. Mormiani credunt Iesum Christum post mortem terras Americanas visitavit; et ab aliorum civium Americanorum cultu, Mormianorum consuetudines saepe maximo discrepant, qua de causa cives quidam Miltonum candidatum respuunt.

Romney erat civitatis Massachussetae gubernator, sed cum officum deposuisset, populus Popularem gubernatorem creavit, cui moxmox est dollariorum milliardum inveniendum ne civitas sit decocta.

 

Rudolphus Giulianus

Rudolphus Giulianus erat urbis Novi Eboraci praefectus undecimo die mensis Septembri anno bismillesimo primo. Omnium candidatorum Optimatum Giulianus solus credit feminis esse selegendis utrum abortiva sint petenda necne; alii candidati abortionem vetare volunt. Porro Giulianus, ut in disceptatione vidimus, potest de nihilo garrire sine pausa et sine fine, et sine sensu. Reapse potest garrire et nihil dicere.

 

Michael Huckabee

Huckabee erat civitatis Arcansiae gubernator, etiam nunc est Baptistarum pastor. Primus erat hac in disceptatione de rebus theologiciis tractare, quod erat ei emolumentum coram Optimatibus. Olim erat vir obesus, sed diaetam mutavit, tabuit, centum et decem libras amisit, in curriculo Marathonio certavit.

Praeter quae, non multum est de Michael dicendum. Eius potestas selegendi pendet ex facultate eius de religione loquendi, et ex electorum erga homines religiosos amore. Non possum in mente effingere eum umquam accepturam esse Optimatum nominationem ut Praesidentiam petat, sed forsitan ut Proraesidentiam (vel Praesidentiam Vicariam) petat…

Thomas Tancredus

Thomas Tancredus, omnium candidatorum stultissimus, adeo et tam penitus peregrinos odit ut in disceptatione dixerit se velle migrationem terminare dum peregrini qui iam civitatem peterent linguam Anglicam et cultum Americanum discerent. Se putare nullam rem publicam posse florere in qua duae linguae adhiberentur (ut apparet, numquam antea de Helvetica Confoederatione audivit), se nolle linguam Hispanicam audire. Cui respondit Johannes McCain, “Muchas gracias,” et Tancredum omnino diripuit, disserens comiter et eleganter de nominibus Hispanicis quae in muro memoriali ad bellum Vietnamiense dedicato sunt scripta, et de militibus quibus nomina sunt Hispanica in Iraqia nunc pro patria (sic McCain putat) morientibus. Tancredus tantum dignitatis amisit ut non iam possit etiam fundi vilicum esse creatum, et ad eius cursus honorum finem iam pervenit, praeter quem praeterire numquam poterit. Vae victis, vae stultis.


Analysis

2 Comments

  1. Multas gratias ut semper, Thersites disserte, ago. Et pergam. Cicero enim dixit qui taceret videri consentire, qua de causa nolo de candidatis tacere. Octo iam annos morioni obtemperavimus; res sunt mutandae.

Leave a Reply to Anonymous Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *