Paridis Finis?

Etiam locutores televisifici sunt de Paride Hilton nuntiando defatigati. Mensis Iulii die vicesimo sexto, cum MSNBC iuberet Mikam Brzezinski, ante omnia alia, nuntiare Paridem Hilton esse e carcere liberatam, illa sexta hora matutina recusavit. Septima hora, cum MSNBC iterum eam iuberet de Paride loqui, iterum recusavit et ignitabulum alii locutori auferre, ut nuntium scriptum incenderet, est conata; erat etiam necesse illi locutori ignitabulum recipere ne Mika ignem faceret. Sine haesitatione Mika nuntium scriptum dilaniavit. Octava hora, cum MSNBC tertio vice eam iuberet de Paride ante omnia alia nuntiare, huius nuntii exemplum novum in machinam Batavicam imposuit, ut exemplum omnino deleret. Qua de causa alii locutores coeperunt, levi sub praetextu Mikae deridendi, Paridem deridere.

Pars hilarissima, in qua Josephus et alius locutor Mikam vexant:

Josephus
Possumusne Paridis pelliculam quandam vobis nunc praebere?
Mika
Non! Non possumus!

Josephus
Paridis pelliculam ex carcere ambulantis?
Mika
Minime! Acta diurna nuntiabo.

(Pellicula incipit, in qua Paridem e carcere egredientem et photographis palpantem vidimus.)

Josephus
Ecce. Illa est.
Alius
Ah. Specta eam incedentem…
Josephus
Ah. Ecce, quam humilis esse videtur!
Alius
Mulier illa est reformata.
Josephus
Ita, est reformata.
Alius
Verecundatur.
Josephus
Ita, est. “Noli photographemata de me facere.”
Alius
Scisne quid illa ibi sedens cogitet? “Quomodo adiuvabo Dei regnum in caelo?”

(Pellicula explicit; nunc Mikam vidimus, dolore caput laborantem.)

Alius
Sic cogitat.
Mika
Ad acta diurna nunc.
Josephus
Nonne Jesum invenit? Est bonum.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *