Mitigatio Iniusta

Frutex praesidens noster hodie poenas I. Scootero Libby dandas mitigavit et nostrum ius derisit.


Anno millesimo nonacentesimo quingesimo est I. Ludovicus Libby, qui “Scooter” (‘mobilis’) vocitatus est, argentario uxorique natus. Adhuc incertum est quod praenomen littera “I” significare debeat, quamquam constat aliquid sicut “Irvingus” hac in littera subaudiri. Erat privato in gymnasio, c.n. Andover, discipulus, ubi postea Frutex quoque celeustes vel clamorum dux et instigator erat. Anno millesmio nonacentesimo septuagesimo secundo, magna cum laude gradu Baccalaureo est ab universitate Yalense, ubi Frutex quoque et postea erat discipulus, ornatus. Ibi discipulus fuerat Pauli Wolfowitz, Optimatum consiliarii qui Fruticis sententias de Iraqia formavit et qui nuper est coactus a Totius Orbis Argentariae munere principali abdicare. Illo tempore, Popularis et suae universitatis princeps Popularis Factionis erat.

Inter alia, Scooter propter librum, c.t. The Apprentice vel Latine Tiro, est notus. De quo libro quidam commentator Britannicus, Julianus Borger, dixit esse fabulam cotidianam de bestialitate (id est de nexu sexuali inter hominem et animal habito) et paedophilia in terra Iaponica anno millesmio noncentesimo tertio commissis, et perversitatis sexualis plenam. Per Google Libros licet huius libri partes legere, sed nescio quis velit.

Cum Ronaldus Reagan esset Americanus praesidens, Paulus Wolfowitz munus in rerum externarum ministerio Scootero dedit. Postea, cum Georgius Herbertus Walker Frutex, Fruticis hodierni pater, esset praesidens, et cum Ricardus Cheney, qui nunc est alter praesides vel vicepraesides, esset minister defensioni praepositus, Paulus Wolfowitz munus ei iterum dedit, in defensionis (id est belli) ministerio. Paulo postea subminister defensionis sententiis consiliisque praepositus est creatus.

Illius Optimatum generis, cui nomen “Neoconservativus” est datum, Scooter erat exemplum. Suo nomine enim illud documentum subsignavit quod illam factionem (vel coniurationem) consituit quod se “PNAC” vel “Participes qui favent Novo Americano Saeculo” nominat et quod etiam anno duodebismillesimo, cum Guiliamus Clinton, Popularis, esset praesidens, bellum Iraqiae inferre.

Anno bismillesimo primo, cum Frutex minor (quamquam non erat a populo Americano electus) praesidens esset factus, Scooter coepit Ricardum Cheney adiuvare, cuius adiutatorum princeps est factus. Frutex neuroplastum est visus, quod nervis Cheney et alii Neoconservativi Optimates agitabant. Nam Cheney multis rebus secretissimis de exploratione vel speculatione est praefectus, et multas res in alias gentes intentas sub rosa gessit et hodie gerit. Qua de causa numquam vult quidquam vel Senatui vel aliis ministeriis supremis explicare, semper recusat documenta tradere, fisca celat.

Homines qui Cheney adiuvanbant, et Cheney ipse, multum de exploratoribus scivit, etiam nomina. Itaque cum Josephus Wilson, legatus diplomaticus, Frutice Cheneyque nolentibus, in ephemeride scripsisset se non illis credere, et Iraqiam noluisse uranium ab Africa emere, et illos sine iusta causa bellum in Iraqiam indicavisse, aliquis, vel Cheney vel adiutor, declaravit, iniuste et contra leges etsi vere, Valeriam Wilson, legati uxorem, esse speculatricem Americanam.

Propter quod crimen magna indagatio est habita, et Scooter, secundum multorum sententiam ut Cheney defenderet, se inter investigatores et veritatem interposuit. Cuius criminis (id est obstructionis) damnatus, erat incarcerandus. Erant ei poenae dandae. At Optimates eum liberaverunt: Frutex poenas hodie mitigavit, ut non esset necesse ei in carcere versari. Quae mitigatio autem non est venia absoluta, quod Scooter adhuc coram legibus reus habebitur, at poenas non dabit.

En Optimatum iustitia. Ecce coniuratores se adiuvare.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *