Volare

Vestimentis in sarcinas impositis, dollaribus pro Euris traditis, paene sum paratus ut cras abeam. Nam Italiam petam, ut Romam aliquot dies videam et postea Neapoli doctos homines eloquenter de rebus humanisticis disserentes audiam. In mente habeo multas imagines photographicas facere, et mecum ordinatrum ferre, ut possim commentariola photographematibus illuminata aliquando scribere atque nuntios ex amicis familiaribusque legere.

Volebam mense Iunio Romam petere, ut possem linguam Latinam ibi discere, sed propter novas litteras commeatus non acceptas, e patria exire non potueram (ob TSA et “patriam defendendam” id est res incommodiores civibus legitimis faciendas). Sed tandem diploma vel litteras commeatus accepi, et moxmox progrediar!

Modo nunc animadverti me quinquagenta commentariola iam scripsi uno anno. Haudquaquam autem “unam lineam per diem” scripsi, ut Pastrix ille doctissimus et eloquentissimus faciebat (utinam iterum tam frequenter scribere incipiat, ut possim iterum eius verbis urbanis tam frequenter frui!), sed abhinc uno anno nihil, nullas lineas, scripseram.

Leave a Reply

Your email address will not be published.