Laboribus fere sepultus gratias ago quod possum his feriis quae apud nos Americanos ad gratias agendas sint destinatae paulisper in grabato pensili domi, ubi caelum nullo frigore sit afflictum, dormitare et interdum anates anseresque in lacu natantes spectare. Multi labores, quos conficere est mihi necesse, imminent, nam commentariolum de clausulis conscribendum est necnon petitiones ad universitates ut possim gradum doctoralem petere. Sed nunc, foliis cadentibus et gallopavone cocto, velim diebus festis, si modo paulisper, frui.
Frutex noster praesidens, ut solent omnes nostri praesidentes, veniam duobus gallopavonibus dedit, a caedibus eos in reipublicae nomine parcens ne cenam fierent. Hoc anno nomina illis gallopavonibus, ut apparent, erant “May” et “Flower,” quae sunt “Maiae” et “Flos,” nihilominus unus e diunariis adstantibus suo amico dixit illis esse debere nomina “Scooter” et “Libby,” cui quoque Frutex hoc anno veniam dedisset.
Nunc, gallopavone comesto, est dormitandum.
Beatus sum quod tu revenisti! Pro pulchris imaginibus tibi gratias ago: nonne est, ut dicis, tempus anni quo gratiae nobis agendae sunt?
Vale!
Reginaldus
Et gratias tibi, Reginaldo, ago, quippe qui tu urbanissimus homo me fecisti beatum tuis verbis. Cura ut optime valeas.