Scholasticis omnibus muneribus laboribusque absolutis, adsunt feriae. Tandem spirare possum; tandem, nihil legendum scribendum corrigendum habeo; nunc, paucos dies, aliquid novi discam et quidquid velim legam. Crapula gravatus, Daretis Phrygii Excidium Troiae legi, quem librum inveni cum de Historiae Apollonii…
Year: 2008
De vitio haud raro
Nos omnes aliquid facimus quod non debemus, quod scimus esse haud salutare. An fallor? De qua re nonnihil erat mihi nuper cogitandum propter quandam feminam mihi amicam quam bene scio nimis saepe bibit, ita ut a custodibus publicis comprehensa in…
De duobus generibus amantium…
Quamquam Alhana dixit se numquam nives vidisse, idem dicere nequeo, cum hoc anno nivalis hiems nobis maturius incepta esse videatur. Quibus nivibus hodie coactus sum refugium quodam in thermopolio et frigoris remedium Arabica in sorbillanda potione reperire. Forte mihi contigit…
Et in terra pax hominibus bonae voluntatis…
Dies qui illum gratias agendo dicatum sequitur etiam suum proprium habet nomen: dies enim ille Veneris dicitur esse “ater.” Quod nomen ex atramento ortum est, quod negotiatores solent atramento lucrum notare, rubrica tamen pecuniae iacturas. Illo die primo ex toto…
De communistis, de religiosis, de gallopavone
Volui nonnulla verba stulta facere et illius diei, qui apud nos ad gratias agendas est dicatus, “Veram Historiam”explicare. Nos omnes enim scimus “veras historias” plerasque esse mera mendacia, plerasque non esse iniucundas. At, ut talem scriberem necesse fuit mihi alias…