De vitio haud raro

Nos omnes aliquid facimus quod non debemus, quod scimus esse haud salutare. An fallor? De qua re nonnihil erat mihi nuper cogitandum propter quandam feminam mihi amicam quam bene scio nimis saepe bibit, ita ut a custodibus publicis comprehensa in carcere mox (hac mense) teneatur nec suam autoraedam gubernare liceat. Alios homines possum enumerare variis rebus tam deditos ut haec res impedimenta ad laetitiam eis fiant, sed quid prodesset vitia decantare? Exemplum iam appositum sufficit ut argumentum exponam.

Non tamen ita saepe accidit (vel contingit?) ut homo maximi momenti suam cupidinem insalubrem confiteatur: Barca tamen Obama, praesides noster proximus, nunc fertur contra quandem proclivitatem vel consuetudinem pugnare. Nam solebat, et adhuc aliquando se sinit, fumum haurire e fistulis nicotianis. Quod ei non licebit in Aedibus Albis cum verus praesidens tandem rite sit creatus, quia Hiliara Clinton, cum praesidentis uxor ibi polleret, vetuit ne umquam illo in aedificio fistulae sugerentur, quam legem firmissimam Barca Obama negat se abrogaturum.

Non solum magistratus, sed etiam homo. Qui, sicut nos omnes, vitiis laborat, contra quae etiam pugnat, ut nos omnes debemus. (Conatus sum imaginem invenire in qua Obama delinatus est fumum per fistulas hauriens, sed quae in rete universali reperiuntur omnes ab Republicanis Obamae inimicis ope cuiusdam programmatis c.n. “Photoshop” effictae et ex aliis photographematis compositae esse videntur.)

Confiteri me pudet, sed confitendum est: nam mihi est idem vitium. Aliquando enim, et praesertim cum difficultates inter me et amasiam quandam oriantur vel cum laboribus academicis obrutus mihi videar, etiam in fistulis haurendis solacium invenio et “fomenta summorum dolorum” (qui tamen dolores numquam reapse summi sunt momenti). E quibus temporibus consuetudo solet ingravescere, ut morbus, donec tandem ego, a re sordidissima abhorrens, fumum haurire desinam. Nunc hac consuetudine, hoc morbo laboro, et ante quadrimestrum seu spatium academicum exactum praeter dubium laborabo, sed mox iterum fistulas deponam. Ut etiam faciet praesides noster: cuius exemplum fortasse erit non solum mihi sed etiam multis incitamentum ad mores salubriores gerendos et vitam meliorem agendam.

1 Comment

  1. Quamquam quidam dixit nihil esse per se utile aut salutare, sed prout uariis rebus et usibus accomodetur (utile est uinum ad hilaritatem promouendam -quis neget?, sed idem parum utile iecinorum ualetudini), fumum tamen haurire salubre non est umquam, care amice. Fistulas enim depone hodie melius quam cras. Quod tibi dicit quae nonnullos per annos uisa atque olens tamquam fumarium hodie limpida uescitur aura.

Leave a Reply

Your email address will not be published.