Hodie in civitate nostrae republicae cui nomen Anglice saltem est Wisconsin (et nulla potest dubitatio quin nonnulli conati sint nomen sermoni Latino aptius effingere, ut Visconsinia vel aliud simile; nihilominus in dubium potest vocari num operae pretium sit de re sollicitari), Johannes McCain ille senex delirans coepit hodie de rebus muliebribus curare videri temptare. Eum igitur antecedit in orationibus habendis duae feminae: alia quaedam societate quadam negotiatorum praeposita, alia candidati uxor; utraque fere de eisdem disserebat, si licet illud verbum temporale pessime abuti. Prima enim narrabat suis de laboribus ingentibus ad sui corporis pondus deminuendum necnon de quodam pantopolio visitando; altera de sui corporis pondus deminutum quod iam effectum sit cum ambiret totam per rempublicam cum marito ad suffragia petenda. Putatne ille Johannes, putantne illi eius comites et consiliarii illius factionis, putatne etiam eius uxor nihil aliud esse mulieribus Americanis momenti? Debentne feminae nostrae sua suffragia dare ei quippe cuius uxor maiorem gravitatem perdat et quae se leviorem praebeat? Nam de feminis eodem tempore et gravibus et levibus possum Latine iocari, Anglice flere. Sumusne cives tam stulti ut putemus candidatos esse nobis praeficiendos tales ob causas? Quanta audacia, ut illi Repbulicani arbitati sint nos talibus orationibus esse aliciendos!
Apud factionem vix meliorem, nonnullos iam dies sollicitabatur de conventu Democratico: num possunt omnia necessaria ad conventum habendum fieri ante diem dictam? Ut apparet, pecunia ad res parandas iam perdita est in scriptoria et sedes praefecturae mercede conducendas ubi parandum erat ad conventum parandum, ut tam absurde loquar quam illi fecerunt. Praeter hanc iacturam, absurdae sunt factionis regulae secundum quas omnia in ipso conventu agi debent: nam primum illicitus apud conventum erit cibus ex oleo vel butyro vel adipe frixus; deinde omnium ciborum dimidiam partem constare ex fructibus holeribusve oportet atque cibos esse ut aiunt “organicos” et ab agris haud longe distantibus provectos; deinceps iusserunt societates quae mercede conductae sunt ad cibos parandos semper praebere fercula in quibus saltem tres e quinque coloribus iam selectis adhibentur, ut insit in cibis ut dicitur “diversitas.” Quod in cultu humano debet naturaliter fieri propter civium ingenia et varias proclivitates; sed “diversitatem” arto e colorum delectu mandare omnibus in ferculis parandis est absurditas.