Lectio difficilior

Pastricis verbis de Caudicis (seu Nicolai Sarkozy) novo foedere multarum gentium factis incitatus, coepi plura legere de foedere Olisbonensi, quod omnibus rebus publicis Europaeis esse accipiendum videtur. Sed una civitas rem posuit in medio ut civium suffragiis voluntas populi nosceretur: et Hibernici foedus respuerunt. Qua de causa nunc eos iussit Gallorum praesides Caudex iterum suffragia dare de eadem re—nam nulla potest esse dubitatio de suffragiis quin aut iocati sint illi iocosi et iucundi Hibernici, aut non recte intelligerint quo pacto affirmarent.

Non solemus nos Americani quidem multa dicere de rebus Europaeis, quippe qui non possimus res difficiliores et magna verba intellegere, sed id quod Sarkozy nunc cupit mera audacia superbiaque videtur. Penes quem est potestas in Hibernia, Hiberniae populum an unum Gallum?

Et cur cecidit propositio? Multas causas possumus legere in actis publicis et diurnis, sed id quod aliis causis verius videtur foederis est magnitudo. Quis potest totam rem legere et intellegere? Nam necesse est foedus Olisbonense cum aliis documentis legi, ut intellegatur; non sufficit modo huius foederis ipsius ducentas paginas legere. Ut exemplum afferam, mente pende 2.2.i:

In locum verborum quae sunt ‘civitates sociae derogatione carentes’ substituantur haec ‘civitates sociae quibus euro est nummus bonus’.

Etiam si scirem quid sit “derogatio” (et, quoniam sum Americanus nec possum magna verba intellegere, nescio), nihil prodesset mihi illam verborum mutationem in memoria tenere sine alterius foederis textu. Mea sententia, nemo nisi iuris prudentissimus potest illud documentum intellegere. Et puto Hibernicos consentire, et ea de causa negavisse, quod periculosum est affirmare aliquid ignotum.

Si Nicolaus et alii Europae moderatores volunt credibiles videri, si volunt Europam confirmare et legibus munire, debent foedera, leges, documenta brevia et simplicia parare et populo dare. Multa possunt e foedere excidi sine detrimento: nam estne reapse necesse de perigrinatoribus voluptariis in foedere huius momenti garrire (ut in titulo xxi, vel 2.148, quod etiam articulum 176b tractat)? Estne reapse necesse uno in documento tres adhibere rationes numerandi? Et cur insunt partes quae non pertinent ad quasdam linguas (ut 2.9)? Secundum 13.21 (id est tituli secundi articulum 6b) animalia sentiunt, sed quid sit “sentire” multis a philosophis ambigitur, nec videtur in foedere inter civitates locum mereri—nam documenta maximi momenti debent magistratus, comitia, rei publicae formam tractare. Septimus titulus et novus, de tromocratibus, ut nonnulli latrones vocitant, scriptus, est tollendus: nam si quid boni insit, secundum solitas gubernandi rationes bene eveniat sine hoc titulo (quae civitas Europaea auxilium proximis recusaret?), sed periculum inest ut hoc titulo instructo moderatores possint populum auctoritate despoliare “securitatis causa” vel sub specie defensionis.

Iterum: mente pende quid dixerit Thomas Morus de Utopiensium re publica:

Leges habent perquam paucas. Sufficiunt enim sic institutis paucissimae. Quin hoc in primis apud alios improbant populos, quod legum interpretumque uolumina, non infinita sufficiunt. Ipsi uero censent iniquissimum; ullos homines his obligari legibus; quae aut numerosiores sint, quam ut perlegi queant; aut obscuriores quam ut a quouis possint intelligi.

Hoc igitur rogo: quis possit mihi Latine bene explicare totum foedus?

Porro haec pono: nonne melius sit omnibus si oporteat leges foederaque et sint brevia et coram omnibus viva voce legi antequam suffragia dentur?

Leave a Reply

Your email address will not be published.