“Ignoscente, calciavi me.”

Pompeius grammaticus suo in libro in artem Donati conscripto de tropo quodam “charientismo” sic loquitur:

Dicit aliquis, “Da vinum,” et dicit illi servus suus, “Abundat,” hoc est nihil habet. Aut puta dicit, “Da acetum,” quod, quia amarum sit, non dicit, sed, “Da dulce.” Charientismos est, quotiens e contrario dicimus. Habemus etiam apud auctores hoc. Ecce habemus in Afranio: interrogat seruum adulescens, “Numquis me quaesiuit?” et ille seruus respondet, “Bona fortuna,” id est nullus; quasi rem duram dictu mitius dixit. Quo modo dicunt Romani, “Ignoscente, calciavi me.” (CLV 311)

W.M. Lindsay anno 1916, in Americanorum commentariorum de philologia compositorum 37o volumine, illa ultima verba animadvertit et videbatur putare eum hoc dicentem de gradus senatorii calceis loqui et innuere se in illum ordinem esse nuper conscriptum. Quod bene congruit decima tertia cum Ciceronis oratione in Antonium habita, ubi haec leguntur:

Apertam Curiam vidit post Caesaris mortem, mutavit calceos, pater conscriptus repente factus est.

Quo tramite ad hanc significationem Lindsay pervenerit nescio, nec nobis confessus est, sed etiam ipse in dubium hanc significationem vocavit, et haud iniuste, nam etsi calcei ordinis signa habebantur, nusquam apud antiquos illud “calciavi me” reperiri potest.

Sed aliquid non maximopere dissimile legitur:

Ultima vox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum emisisset illa parte, qua facilius loquebatur: “Vae me! Puto…concacavi me.” (Senecae Apocolocyntosis Divi Claudii)

Potest fieri ut tantum sordida forte Claudius, ad ordinem etiam superiorem attingens, dixerit ea quae haud longe abesse illo ab “calciavi me” viderentur. Sed aliquid consentaneum hic latere videtur.

2 Comments

  1. Peracuta annotatio, optime Nemo, “scatologica” necnon “eschatologica”.

    Erasmus quoque de “mutandis calceis” disceptauit, ut credo [Adagia 4.8.13].

    Nobis Hispanicum prouerbium quod, quamquam aliud sibi uelle uidetur, huius simile tamen est: “Ponerse las botas” [cf. http://www.rae.es , sub uoce “bota”]

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *