Isidori Fontes

Cum Pastrix quasdam magaritas subridiculas ex Isidorii Hispalensis libris proferret, negavit se doctum episcopum deridere ac nominavit quosdam grammaticos qui easdem etymologias ipsi invenerant. Equidem tamen alium fontem, unguento perfusum, addere volo qui magis ridendus videtur, ad demonstrandum quo ineptiae ignorantia iocorum viri et praesertim doctissimi deduci potuerint.

Decimo sexto in libro Etymologiarum, Isidorus dixit Corintheum esse commixtionem omnium metallorum, quod casus primum miscuisset, Corintho, cum caperetur, incensa:

Nam dum hanc civitatem Hannibal cepisset, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit: ita ex hac commixtione fabri sustulerunt et fecerunt parapsides. Sic Corinthea nata sunt ex omnibus in unum, nec hoc nec illud.

Quis Corinthum cepit? Hannibal? Quod omnino falsum est, ut omnes sciunt: Hannibal enim non Corinthum sed Troiam cepit, ut discimus ex Isidori fonte lautissimo, qui tres bibliothecas habuit (unam Graecam, unam Latinam), scilicet e Trimalchione, qui “valde bene” scivit unde primum Corinthea nata essent:

Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides <et> statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc nec illud.

Quid potest esse dubitatio quin Isidori omnia de Corintheo dicta e Petronii Satirico et fere ad verbum essent descripta? Quis tamen etiam pessimis e discipulis hodie non intellegit Trimalchionem nugas meramque stultitiam garrire?

(Velim autem scire num Isidorus, cum illa “Cum Ilium captum est” legeret, putabat se “Cum illam captam est” vidisse; quo facile explicetur cur “hanc civitatem” pro “Ilium” scripserit. Nam Ilio ablato fabula stulta facilius credatur.)

Petronius autem fecit ut Trimalchio eodem stultitiae genere pergeret:

Ignoscetis mihi quod dixero: ego malo mihi vitrea, certe non olunt. Quod si non frangerentur, mallem mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesari et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. At ille sustulit phialam de terra; collisa erat tamquam vasum aeneum. Deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se coleum Iovis tenere, utique postquam illi dixit: ‘Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?’ Vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.

Pro illo substantivo quod “coleum” hic legitur, alii, inter quos puto Teubnerianum editorem numerari (sed pro certo non habeo, quod in thermopolio veris editionibus careo), “solium” seu “caelum” malunt, non solum modestiae causa sed etiam quod “coleum” pluraliter inveniri debeat. Magis scilicet mihi placet illa locutio “coleum Iovis tenere,” id est omnia posse, cum me submoneat de Erasmi illo “medium digitum Iovi ostendere” quod in epistula quadam de pulvere bombardico et de Salmoneo legitur. Isidorus tamen, cum fabulam Trimalchionis quasi veram historiam referret, coleum soliumve divinum omisit:

Ferunt autem sub Tiberio Caesare quendam artificem excogitasse vitri temperamentum, ut flexibile esset et ductile. Qui dum admissus fuisset ad Caesarem, porrexit phialam Caesari, quam ille indignatus in pavimentum proiecit. Artifex autem sustulit phialam de pavimento, quae conplicaverat se tamquam vas aeneum; deinde marculum de sinu protulit et phialam correxit. Hoc facto Caesar dixit artifici: ‘Numquid alius scit hanc condituram vitrorum?’ Postquam ille iurans negavit alterum hoc scire, iussit illum Caesar decollari, ne dum hoc cognitum fieret, aurum pro luto haberetur et omnium metallorum pretia abstraherentur; et revera, quia si vasa vitrea non frangerentur, melius essent quam aurum et argentum.

Et melius quam vitrum flexibile fuisset si episcopus doctus intellegisset Trimalchionem etiam inter cenandum nullam philologiam nosse.

2 Comments

  1. Optimam obseruationem, ut semper, nobis reliquisti lectoribus quippe qui monstrauisti, Nemo sapiens, unguentatum fontem Isidorianum. Sed dulces docti Episcopi fontes etiam salibus Plinianis mixti sunt. Vide hoc exemplum:

    -PLIN. nat. 34, 6: Ex illa autem antiqua gloria Corinthium maxime laudatur. hoc CASUS MISCUIT CORINTHO, CUM CAPERETUR, INCENSA […] EIUS TRIA GENERA: CANDIDUM ARGENTO NITORE quam proxime ACCEDENS, IN QUO illa mixtura praevaluit; ALTERUM, IN QUO AURI FULVA NATURA; TERTIUM, IN QUO AEQUALIS omnium TEMPERIES fuit.

    -ISID. Etym. 16, 20: Corintheum est commixtio omnium metallorum, quod CASUS PRIMUM MISCUIT, CORINTHO, CUM CAPERETUR, INCENSA. […] HUIUS TRIA GENERA: CANDIDUM unum, ad ARGENTI NITOREM ACCEDENS; ALTERUM, IN QUO ipsius AURI FULVA NATURA est; TERTIUM, IN QUO AEQUALIS cunctorum TEMPERIES

    Et quoque hoc aliud:

    -PLIN. nat. 36, 195: ferunt Tiberio principe EXCOGITATO VITRI TEMPERAMENTO, UT FLEXILE ESSET, totam officinam artificis eius abolitam, ne aeris, argenti, auri metallis pretia detraherentur, eaque fama crebrior diu quam certior fuit.

    -ISID. Etym. 16, 16: Tiberio Caesare quendam artificem EXCOGITASSE VITRI TEMPERAMENTUM, UT FLEXIBILE ESSET et ductile.

    Doctus episcopus enim miram Petronii fabulam quam temperatas Plinii obseruationes malle uidetur. Quod si Plinianum prudens iudicium de uitro flexibili et notitia de capta Corintho non neglegisset, sua scientia philologica et historica minus nebulosa ac plana fuisset.

  2. Recte, ut semper, monet Sandra de Isidori fontibus. Cum enim animadverterem illum mentionem de Tiberio fecisse cum fabulam de vitro flexibili narraret, etsi Petronius modo Caesarem nominavit, volui nosse quo fonte huius imperatoris exactius didicisse. Plinius profecto fons fuit et Tiberium indicavit, quod sine Sandri ope non didicissem. Nunc autem studium meum reapse excitatur, cum apud duos auctores antiquos eandem fabulam legerim: num uterque eundem fontem adhibuerit, num fabula late circumtulerit, num quidam artifex Romanus quoddam vitri genus revera excogitaverit quod et flexibile et ductile fuit, sicut materiam quae apud nos euplastica seu res plastica sue materia ficticia vocatur, gestio scire. Quam rem audio posse e lacte et aceto fieri, quamquam nullo modo satis peritus sum chemiae artis ut possim quidquam dicere certum.

Leave a Reply to Sandra Ramos Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *