De novo spatio academico

Cum novum spatium academicum inceptum sit, vita etiam iucundior fieri videtur. Nam nonnullis discipulis, qui se diligentes praeterito anno praebuerint, quasi praemium datum est ut litteras Graecas colant et in sermonem Romanum vertant. Nescioquomodo etiam ego, discipulus pessimus et pigerrimus, in hunc gregem sum relatus, et mihi quoque nunc licet duabus e linguis eodem tempore studiorum voluptatem percipere, quod est mihi maximo gaudio. Itaque Xenophontis Κύρου παιδείαν coepi legere et exordium in Latinum sermonem versum professori iam tradidi; etiam gaudeo quod nobis licebit pensa retractare et menda corrigere, cum bene sciam menda illo in penso scripto scatere. Sed inceptum feci et progrediar, et scio me, qui quam illum libellum peius scribere nequeam, multo melius scripturum.

Porro spero me plura de gerundis geundivisque mox auditurum, cum putam me illis propter quasdam Anglicae linguae proclivitates male esse abusum. Vix possum meam barbariem omnino effugere, sed si possim pessima menda e meo sermone tollere et meliores consuetudines discere, placeat.

Inter alia, de rationibus interpungendi quae medio ut dicitur aevo sunt inventae nunc lego et oratiunculam Mercurii die habebo. Cras tamen palaestram aliis cum condiscipulis petam; nam praeteritis annis solebamus una cenare et Latine colloqui, sed hoc anno constituimus, ne saepius cenando pingues fiamus, non solum linguas sed etiam corpora exercere.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *