Taedio nuper paene confectum me sentiebam. Semper enim legenda sunt particula Ciceronis, Augustini, auctorum qui probati sunt, locos quos iam legi, e quibus nihil “novi” nuper percipere posse videor, nihil saltem periculosum, nihil quod animam una cum animo excitare potest. Nam iuvenis et discipulus improbus ut sum in philosophicis nubibus versari vix diu potest, sed ad voluptates se verti saepe debet et ad lectiones minus probatas, novas quas invenire etiam potest eum aliquid de sermonis Romani patrimonio docere.
Coepi igitur cum Mureti orationes epistulasque lectas habuissem etiam eius carmina quae “iuvenilia” inscribuntur evolvere. Quod quaesiveram idem inveni: apud enim Muretum omnia voluptatum genera inveniuntur, et philosophica et philologica et lascivia. Ut exemplum percatullianum afferam, carmen vicesimum primum adiungam:
Ludamus, mea Margari, et iocemur:
nos et cum roseum diem reducet,
et cum se Hesperiis recondet undis,
deprendat radiatus ora Phoebus
ludentes simul et simul iocantes.
Appellabo ego te meam columbam;
tu me, blandula, passerem vocabis.
Cum dicam tibi percitus furore,
“Da mi basiolum unicum, columba,”
tu colla iniiciens meos lacertos,
porges mi oscula delicata mille,
et mille altera et altera usque mille,
vibrans improbulam subinde linguam et
os morsu tenero meum lacessens.Dehinc dices mihi, mi tenelle passer,
“Annon ipsa tibi una sum columba?
Tua una ex animo columbulilla?
Tuum mel, tua suavitas, tuum cor?
En me (nam tua sum) suaviare,
en haec ubera iam retecta cerne,
quae per te mihi primulum tumescunt,
obiectam et sibi fasciam repellunt.
Quo tu, quo modo, delicate, pergis?
Quo trudis digitos nimis salaces?”
Sic nos, sic age, dum viremus ambo,
dum res ad Veneris valemus ambo,
ne frustra melior teratur aetas,
ludamus, mea Margari, et iocemur.
Tergo debilis imminet senectus.
quae cum venerit, ah dolor, columba,
nos tussis mala virium languor
pro ludis iocisque consequentur.
Quis enim crederet Marcum Antonium Muretum illum praeclarum, qui etiam coram pontifice Maximo de philosophia, de regibus, de humanitate disseruit, etiam scripsisse “quo trudis digitos nimis salaces?”