Dies qui illum gratias agendo dicatum sequitur etiam suum proprium habet nomen: dies enim ille Veneris dicitur esse “ater.” Quod nomen ex atramento ortum est, quod negotiatores solent atramento lucrum notare, rubrica tamen pecuniae iacturas. Illo die primo ex toto anno multae tabernae et societates negotiatorum lucrum faciunt itaque e rubro in atrum rationum colorem tandem mutant. Tali modo solemus nos Americani incipere diem natalem Christi celebrare. Hoc tamen anno aliquid novum sibi vult illud nomen “diei atri,” cum tres homines eodem die, lucri causa, sint interfecti.
Prope Novum Eboracum tabernarius quidem miser est a turba usque ad necem calcatus. Nam duo milia hominum ante maximum pantopolium c.n. Wal-Mart, ad dona minimo pretio emenda, sunt congressi. Tabernarii et custodes publici ianuas muniverant, turbam diligenter intuebantur: et frustra, nam turba delirantium, spe vilium mercium adducta, cum tabernarium nostrum miserum, Jdimytai Damour nomine, vidisset appropinquantem ad ianuas aperiendas, subito in ostium impetum fecit, ianuas ipsas fregit, tabernarium morientem sub concursu adventorum calcavit. Quisque enim homo de nihilo curabat quam de se, ne ipse mora impediretur quin merces sibi raperet. Etiam custodes publici, cum conati essent morientem servare, sunt ab insanis emptoribus pulsati.
In civitate California, in taberna crepundiorum cui nomen Toys-R-Us, duae feminae coeperunt inter se rixare; continuo viri eas comitati, Alexander Morenus et Johannes Meza, manuballistas strinxerunt; coepit uterque alium per tabernam, per puerorum turbas, per familias territas persequi. Ambo mortui sunt; quae propter crepundia uterque voluerit etiam alium hominem interficere, quae propter crepundia uterque sit interfectus, adhuc est incertum.
Feliciorem sacrum adventum et diem natalem Christi vobis omnibus exopto: facilius tutiusque vestra dona crepundiaque ematis!
Salve amice!
Novum blogum latinum habeo quod “Expositio Internationalis” vocatur. Non de commentationibus, non de historia loquor illic sed de rebus visendis, opinionibus et ceteris. Re vera ephemeris est.
http://expositiointernationalis.blogspot.com/