Papyrio in charto ad Qaṣr Ibrîm invento insunt fragmenta quaedam C. Cornelio Gallo attributa. Ex illis versibus qui a decima linea usque ad decimam tertiam olim exstabant, nihil restat praeter unum verbum, cuius prima littera vix legi potest: ṭyria. Iohannes…
Year: 2009
Ἀποκολοquidquididest
Taedio afflictus diu in bibliotheca sedebam, de Claudii morte legens. Semel apud auctores Graecos legitur nomen quod est ἀποκολοκύντωσις: apud Cassium Dionem, qui idem nomen tribuit Senecae libello praeclaro: συνέθηκε μὲν γὰρ καὶ ὁ Σενέκας σύγγραμμα, ἀποκολοκύντωσιν αὐτὸ ὥσπερ τινὰ…
De hallucinationibus et de sale
Aliquando fit ut annotationes ad textum scriptae et variae lectiones etiam auctoris verbis lepidiores esse videantur. Michaël Fayus, qui etiam Michaelis Du Fay vocatur, anno 1680º Lucretii De Rerum Natura libros sex Lutetiae Parisiorum in usum serenissimi, ut aiunt, Delphini…
De Cypria quae Stasini dicitur.
Inter nonnulla alia, cum Lucretii libros De Rerum Natura legamus, Iphigeniae fabula nescio quamobrem studium meum adeo excitavit ut Procli Chrestomathiam invenerim legerimque. Quae quamquam non ita placet ac Daretis Excidium vel Ephemerides Cretenses, nihilominus non displicet. Nec sunt mihi…
De philosophis, theoria, Britannia Spears
Cum Sandra doctissima mentionem de Cebetis tabula fecisset, de qua antea nihil audivissem, statim ad rem ipsam me contuli et colloquium illum legere coepi. Qui dialogus, si cum Platonis illis conferimus, videtur aliquatenus insolitus propterea quod tota res nihil aliud…