Nunc bene scio me perparum intelligisse sententias ab AP David prolatas de quibusdam rebus: nam locos intra versum indicat ubi accentum et ictum non debeant convenire: praesertim primo in pede, et altero, et quarto, si caesurae sint solitae. Plura debeo…
Month: January 2009
De duce novo, de sonu Graeco nomothetoque, de Cretense quodam
His diebus videor solus esse qui nihil de Obama scripserit: Thersites nobis Americanis gratulatur et Pastrix epigrammatice Fruticis discessum celebrat, nec sine causa. Quid addam? Sed iam antea celebravimus, cum primum electus esset; nunc autem volumus omnes eum tueri et…
De novo anno incepto
Gaudeo novum spatium academicum esse inceptum, ut nova in studia incumbere possim: Solonis versus et vitam a Plutarcho scriptum necnon tractatum de republica Atheniensium cuius auctor Aristoteles esse quondam ferebatur hoc quadrimestro legemus. Placebit si potero discere linguam Graecam melius…