De duce novo, de sonu Graeco nomothetoque, de Cretense quodam

His diebus videor solus esse qui nihil de Obama scripserit: Thersites nobis Americanis gratulatur et Pastrix epigrammatice Fruticis discessum celebrat, nec sine causa. Quid addam? Sed iam antea celebravimus, cum primum electus esset; nunc autem volumus omnes eum tueri et spectare, quo certius fieri possimus eum facturum omnia quae promisit. Etiam nonnulla iam fecit: castris enim Guantanamensibus finem statuit, captivos plerumque non cruciandos (etiamsi cum exceptionibus) decrevit, ducibus imperavit ut milites mox ab Iraqia reducerentur.

Ad alias res discipuli animos suos vertere coguntur. Cum necesse sit mihi incumbere in versus Graecos, statui tandem discere melius Graece viva voce legere et enuntiare: qua de causa gavisus sum invenire novum libellum c.t. “The Dance of the Muses” seu “saltus Musarum” ab A.P. David conscriptum et ab Oxoniensibus in lucem editum anno bismillesimo sexto. Secundum sententias a W. Sidney Allen excogitatas (et ab eodem mathematica ratione probatas), David putat accentum Graecum maxime auditum esse in syllabis quae accentum “acutum” sequantur, id est quandocumque accentum e sonu altiore in sonum solitum descendat, quod fiat et post syllabam “acutam” et intra syllabam “circumflexam.” Porro unoquoque in verbo sonus maximus invenitur ultimo in loco si syllaba producitur aut paenultimo in loco si ultima corripitur et paenultima producitur aut alioquin antepaenultimo in loco; necnon possunt syllabae antecedentes sonum aliquatenus elatum habere si maximo a sono intervallo unius morae seiunguntur. Multas alias statuit regulas quae necessaria sunt ut sonum Graecum explicetur, sed etiam secundum easdem regulas caesurae in versibus herois inventae etiam praedicuntur. Qui hac ratione versus Graecos legat etiam inveniat “ictum” qui fit in pedis positione (quae Graece “thesis” vocatur) fere semper convenire cum syllaba maioris ponderis et accentus descendentis. Ut exemplum e versibus Solonis adferam:

Μνημοσύ|νης καὶ | Ζηνὸς Ὀ|λυμπίου || ἀγλαὰ | τέκνα

Si regulas a David prolatas bene intelligo, syllaba quae est “νης” producitur ultimo in loco, qua de causa sonum maximum habet (et antecedens syllaba acuta esse dicitur, ut cadat sonus in ultima syllaba). In “Ζηνὸς” ultima syllaba est brevis, qua de causa sonus in Ζη auditur, is qui etiam cum ictu convenit. Ultima syllaba Olympica corripitur propter regulam “correptionis epicae” cum verbum “ἀγλαὰ” sequens littera vocalis incipiat, qua de causa sonus principalis auditur in syllaba quae est “λυμ” et sonus descendens e syllaba πί fertur usque in verbum sequens, ut descendat maxima vi in “ἀγ,” quae syllaba etiam antepaenultimo in loco ante duas syllabas breves sonum habere debet. Ultima in verbo, ambae syllabae variis de causis sonum habent. Diaeresis quae invenitur ante “ἀγλαὰ” maxime auditur et propter sonum e “πί” descendentem et propter pondus syllabae “ἀγ” secundum ipsius naturam meritum.

Num recte rem intellexerim nescio, sed spero me posse fructum ex hoc studio mox percipere quo melius Graecum sermonem enuntiem.

Ut unam aliam rem adiiciam: qui velit Dictyn Cretensem legere (id quod mihi perplacet) debet hanc paginam inspicere: http://www.e-codices.unifr.ch/en/csg/0197. Monachi enim Sangallenses non solum cum studio sed etiam cum peritia codices electronice descripserunt ut in lucem et in usum omnium ederentur, inter quos codex 197us, Dictyn Cretensem continens, inveniri potest. Facile est, per illam paginam interretialem, hunc codicem manu bene scriptum et lucis ope bene descriptum legere.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *