De quaestione disputanda

Mihi licet hoc in spatio academico scholas audire omibus de speciebus iuris quae medio aevo sunt excogitatae; hodie coepimus Gratianum lente et diligenter evolvere. Nonnullis distinctionibus lectis, profestrix nobis quaestiones satis intricatas proposuit disputandas. Anglice sunt illae quaestiones scriptae, sed primam in sermonem Latinum versam apponam:

Fingas te esse legatum seu cuiusdam reipublicae oratorem apud aliam rempublicam, cuius mos est ut pudicitiae causa omnium feminarum capita operiantur. Quaedam tuae ipsius reipublicae mulier, quippe cui mos (qui ei perversus vel stultus videretur) displiceret, conscia coepit aperto capite palam in foro negotia agere, qua de causa tumultus est motus. Tuo tamen auxilio supradicta femina nulla poena est afflicta praeterquam quod est expulsa in terram confinem.

Cuius praedictae et confinis terrae rex legitimus statuerat ne umquam liceret mulieribus autoraedas gubernare. Id quod sequitur facile imaginari potes: femina nostra procaciter et contra regis legem condidit scholam non solum ad feminas autoraedas gubernare docendas, sed etiam ut illae possent sine clavibus ignitioni incitandibus autoraedas gubernare—id est autoraedas furari. Porro discipulas docuit autoraedas surripere in illa republica unde ipsa antea expulsa esset; atque, ut doctae erant, discipulae plurimas abstulerunt autoraedas communes quas respublica ipsa possidereat. Qua iniuria in rempublicam primam ipsam illata, vix potuisti tu, tuo ingenio et auctoritate fretus/a, vitare quin bellum has inter duas gentes orta sit.

Quibus factis, feminam molestam et tibi concivem, non solum ne gravibus poenis ab utraque republica mulctaretur sed etiam ne posset quidquam aliud periculi agitare, clam et celerrime e regione aeroplano deduci et iterum in rempublicam vestram ipsius referre iussisti.

Quae, cum iterum tuta et incolumis vestra in terra advenerat, oppidulum invenit ubi placeret versari. At hoc in oppidulo lex satis inusitata (qualis tamen duobus saltem in oppidulis Americanis etiam hodie exstat) est lata: ut omnes cives semper et ubique essent sclopetis armatos. Femina nostra, incerta num vellet legi obtemperari an suam pecuniam ad alios usus quam ad sclopetum emendum servare, tibi, amico/ae prudenti, epistolam scripsit, qua rogavit quid facere deberet.

Tibi est respondendum, sed oportet tuum responsum (primum) cum Concordia Discordantium Canonum bene quadrare, (deinde) tum ad praeteritas tumultus iniuriasque factas cum ad condicionem praesentem pertinere, (postremo) inter omnes tres consentaneum videri. Potestne fieri ut (a) illam improbitatis duobus in antecedentibus tumultibus actis absolveas et responsum de sclopeto reddas consentaneum, et (b) aliud responsum de sclopeto consentaneum reddas cum eandem propter praeterita facinora castiges?

Puto distinctionis octavae alterum capitulum futurum utile:

Quae contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate sunt vitanda, ut pactum gentis inter se aut consuetudine civitatis, uel lege firmatum, nulla ciuis aut peregrini libidine violetur. Turpis est enim omnis pars suo uniuerso non congruens.

Sed etiam alia dicuntur in glossamatibus quae ad hoc capitulum spectant: puto igitur multum et diu et diligenter me lecturum hac in fine hebdomadis.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *