De interpretum annotationibus

E Sallustii Belli Catilinarii capitulo quarto:

Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere neque vero agrum colundo aut venando servilibus officiis, intentum aetatem agere…

Interpretes saepe videntur suis in annotationibus plura de semet ipsis nos docere quam de auctore ipsiusque de verbis quae tractantur atque explicantur. Ut ad exempla supra apposita vertar, Sallustius aperte et plane dixit venari sibi videri servile officium. Quid non limpide liquet?

Anno tamen millesimo octingentesimo vicesimo, vel paulo antea, interpres Sallustii noluit credere Sallustium venationem ducere posse servilem. Quo tempore multas apud gentes Europaeas et praesertim apud Britannos venari in pretio habebatur atque oblectamentum nobilissimis idoneum. Qua de causa annotatio longissima atque intricata ad locum scripsit ne discipuli putarent Sallustium hic inurbane silvestres voluptates tractare:

Servilibus] Quamvis ea causa maxime vexatus fuit Sall. non tamen ideo credendum est, eum venationem inter servilia officia, quasi ea non sit libero homine digna, per contemtum rejecisse: minime: est enim belli quoddam tyrocinium, et exercitium utile, si quis modo sobrie utatur. Persequitur Auctor a primo institutam distinctionem inter ea quae virtute et imperio animi parantur, et ea quae vi et servitio corporis acquiruntur; tantumque sibi illa placuisse magis, testatur.

O docte petaurista, cuius saltus contortionesque Scholastico nomine dignae videntur! Venari sit servile dummodo nomen adiectivum “servile” ad servitium corporis spectet, quia corpus venatione bene exercitum itaque ad bellum paratum magis possit ingenium servire! Nullo tamen modo voluit Sallustius venationem improbare! Auctores nihil dicunt verbis apertis!

Immo talia glossemata nobis nonnihil ostendunt de saeculo undevicesimo, sed parum de moribus Romanis. Licet tamen coniecturam facere de interprete: rubris vestimentis indutus Sallustium notis instruxit inter vulpes per rus Britannicum indagandas et aves phasianas striato sclopeto de caelo depellendas.

At Ricardus Iohannes, in dissertatione inaugurali De studio venandi apud Graecos et Romanos apud Academiam Georgiam Augustam anno 1907º conscripta (videas quaeso et praesertim paginam sexagesimam tertiam et quae sequuntur), ostendit venationem apud Romanos, saltem illos qui ante Augustum florerent, servis libertinisque dignam esse habitam ac venatores gladiatoribus pares, rem porro fuisse Romanis alienam sed Graecorum Hispanorumque propriam. Itaque etsi graves apud Romanos ipsos servile habebatur diem terere cibo indagando, poetae tamen Romani quippe qui Graecos imitari voluissent de venatione saepe scribebant, et mentio venandi saepe quasi signum habebatur poetam res Graecas (aut saltem haud Romanas) tractare. Itaque Vergilii Aeneas est venatus non ut oblectamento Romanis nobilibus bene noto cum Didone frueretur (et quo commodius posset aliis cum eadem regina frui oblectamentis) sed quia alienus fuit non solum in terra aliena sed etiam in carmine Graeco more invento. Item Propertius, cum scriberet haec:

Non tamen ut vastos ausim temptare leones

aut celer agrestes comminus ire sues.

Haec igitur mihi sit lepores audacia molles

excipere et stricto figere avem calamo.

noluit de venatione garrire sed potius luso verborum dicere se malle amoribus frui. Tali (vel Graeco) modo venatio cum argumentis magis Alexandrinis apud poetas Romanas coniungitur.

Itaque Sallustius, gravis Romanus et de rebus Romanis scriptor historicus, re vera voluit dicere servile esse venari. Aliquando verba sibi ea volunt quae aperte significare videntur, neque est emolumento lectori interpretibus nimis subtilibus vafrisque credere.

Ut aliud exemplum afferam, quidam dicitur quondam dixisse:

Non occides.

Quae duo verba simplicissima ac liquidissima plurimis ab omnium saeculorum interpretibus, et fere ipso a die quo primum sunt scripta, modis vix credendis torquebantur.

3 Comments

  1. Ista legendo multum de Sallustio didici! Ob id gratias tibi ago. Ceterum opiniones de uenatione sæpe mutasse uidentur. Nam Xenophon, ni fallor, in Cyropedia dicit hanc idoneam esse dumtaxat ad discendam artem militarem. Sub principatu, Plinius in epistulâ sese irridet quod inuitus aprum feliciter caperet. Nec pluris uenationem ducit quam ludum… Quae serius maioris momenti facta est sicut in pauimentis sub dominatu tesseratis conspicuum est. Vale.

  2. Recte, Reginalde, mones nos ne putemus omnes Romanos eodem poculo bibere: tempora enim mutari, Romanos et mutari in illis. Xenophon tamen Graece scripsit, Cicero Sallustiusque venationem improbavisse videntur, et serius qui venari in pretio habuerunt illi nobiles Romani aliquatenus graecari vel etiam mores Hispanorum imiatari videntur; quae omnia Ricardus ille Iohannes in dissertatione inaugurali scripsit. Modo volui ostendere nos fidem verbis auctoris ipsius potius quam interpretis tribuere debere.

    Anonymous quidam rogavit quis scripsisset illum commentariolum: itaque librum quem domi habeo inspexi (si mecum attulissem, maturius respondissem) et nomen inveni Daniel Crispini. Qua de causa confitendum est mihi mendum: nam putabam eum saeculo undevicesimo scripssisse, qui reapse septimo decimo editionem in usum Delphini paravit. Editio quam habeo typis impressa est anno 1820º, sed editio duodecim annis antiquior inveniri potest hac in pagina interretiali: http://books.google.com/books?id=SE4IAAAAQAAJ , et annotatio cui credere nolo quinta in pagina reperitur.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *