Ansgarius Legionensis abhinc dies tres nos monuit de Veris adventu. Hodie tamen mane Lexintoniam advenerunt veris prima indicia certa, cum arbores quae Magnoliae vocantur florescere coeperunt.
Nec possum, pro dolor, flores praetereundos diu quaerere, cum nonnullos libelli adhuc mihi sunt scribendi, inter quos nonnullas res animadverti quae studium meum etiam floribus plus excitabant. Conferatis quaeso hos versus e Solonis fragmento decimo quarto exceprtos:
Ἶσόν τοι πλουτοῦσιν, ὅτῳ πολὺς ἄργυρός ἐστι
καὶ χρυσὸς καὶ γῆς πυροφόρου πεδία
ἵπποι θ᾽ ἡμίονοί τε, καὶ ᾧ μόνα ταῦτα πάρεστι,
γαστρί τε καὶ πλευρῇ καὶ ποσὶν ἁβρὰ παθεῖν,
παιδός τ᾽ἠδὲ γυναικός, ἐπὴν καὶ ταῦτ᾽ ἀφίκηται,
ἥβη· σὺν δ᾽ ὥρῃ γίγνεται ἁρμόδια.
cum oraculo Pythio apud Herodotum reperto:
ἀλλ᾽ ὅταν ἡμίονος βασιλεὺς Μήδοισι γένηται,
καὶ τότε, Λυδὲ ποδαβρέ, πολυψήφιδα παρ᾽ Ἕρμον
φεύγειν μηδὲ μένειν, μηδ᾽ αἰδεῖσθαι κακὸς εἶναι
Tyranni nobiles et divites saepe apud poetas Graecos ἁβροὶ vocantur et sua ἁβροσύνῇ sine modestia delectari dicuntur. Aemuli enim atque imitatores sunt regum orientis partium. Aliqua autem ex parte pedes molles quoque videntur esse indicium tyranni: fortasse causa hac in re latet cur Oedipus e pedibus laboraverit. Nihil tamen refert; ut ad argumentum revertar, Croesus habetur quasi exemplar tyrannorum, cui νηπίῳ Solo ὁ σοφιστὴς adversus opponitur. Quam ad oppositionem Solonis fabellae de hominibus vere beatissimis narratae etiam videntur pertinere: Tellus enim, haud dives, etiam pro urbe, Peisistrati dissimilis, pugnavit et mortuus a concivibus est laudatus. Cleobis porro et Bito, cives Argivi atque athletae, sicut tyranni qui in certaminibus otium degunt, suas vitas tradiderunt pietatis et matris commodi causa, et a spectatoribus sunt laudati eodem modo ac cursores vel tyranni certantes laudantur. Itaque omnia Solonis, et ipse et fabulae, videntur esse tyrannorum propria sed ita inversa, ut non solum unius regis superbiam respuere sed etiam omnes tyrannos Graecarum urbium improbare videatur.
De ἡμιόνοις illis fortasse aliquid est dicendum; quid tamen sit, nescio. Non possum adseverare Solonem illis in versibus voluisse regem Lydorum clam nominare aut Persarum, vel Herodotum suum oraculum effinxisse post Solonem lectum; nihilominus pedes, muli, luxuria eodem in loco coniungi satis raro accidit ut eaedem res bis congestae inveniri sine quadam causa haud probabile videtur.