Sancti Iacobi Hospitium

Cum Sandra mentionem de numeris cabalistics fecisset et ipse tristi de amore necnon de amatoris morte scripissem, necon quoniam Consaluus et Jaume de arte musica nuper loquebantur, carmen quoddam in caput serpsit quod de mente excutere adhuc nequeo: cui titulus Sancti Iacobi Hospitium seu Valetudinarium.

Quod vix iuste potest unum carmen dici, nam cantores sua quisque verba inveniunt et carmen ipsum ad libitum adeo mutant, ut tota quasi familia carminum hoc titulo comprehendi videatur. Qua in familia filia ut ita dicam plenissma, cuius verba maxime placent, Arlo Guthrie patri est nata, etsi notiora sunt verba a Ludovico Armstrong canta. Neuter tamen iure potest auctor vocari carminis, quippe quod sit utroque multo antiquius et, sicut Homeri carmina epica dicuntur esse composita, multis a symphoniacis consarcinatum. Propter auctorum varietatem necnon ipsum ob genus canendi quod iassicum vocatur, carmen vix potest dici numeris adstrictum vel legibus metricis obtemperare: immo singulis in versibus reperiri possunt tot syllabae et tot ictus ut vocantur accentuales quot cantor velit. Ut exemplum afferam, Daniel Barker fusissime cecinit,

Quo omnes ficti temulentes cannabae addicti amici sciant me mortuum solvendo esse.

cum Ludovicus Armstrong multo brevius:

Quo omnes sciant me mortuum solvendo esse.

Amplificatione enim usus, cantor illius generis potest efficere ut auditores plus fidei sibi tribuant et carmina ipsa vividius animentur. Quod artificium non solum in versibus longius producendis constat sed etiam in versibus interpositis addendis. Qui mos ex ecclesiis Africanis ortus esse videtur, in quibus contiones carminaque sacra saepe interpellantur ut explicatio ab auditoribus incisim intericiatur, qua auditores contionatoris verba laudent et suam ostendant comprobationem. Unde in carmina profana usus serpsit, ita ut cantor ipse suo carmini aliquando respondeat.

Versionem Latinam appono, nullis numeris adstrictam (quod fit ne Anglicis quidem in versionibus) sed ad sensum illius editionis ab Arlo Guthrie compositae, ut spero, fidelem.

Descendi ad Iosephi cauponam
sitam prope plateam:
Aderat vulgus solitum
solitam potans vappam.1

Adstabat Iosephus McKennedy2
oculis suffusis sanguine
quibus circumstantes spectabat
quibus haec ipsa verba dixit:

Ad sancti Jacobi hospitium3
descendi et vidi corculum:
iacebat in mensa longa atque alba
puella tam frigida quam candida.4

Equi atri septendecim5 feretrum
trahunt canthis cummeis6 vectum.
Septem7 puellae in pompa incedunt,
e quibus sex revenient.

Dimittatur ac benedicatur,
Domine, ubicumque versatur:
orbem terrarum perlustraverit
antequam mi parem inveniet.8

Me sepeliatis mortuum
petaso Stetsoni indutum,
atque aureum in sinum ponatis quo
Deus sciat me esse solvendo.9

Me sex aleatores efferant,
De me paelex neniam dicat,
Me grex iassiacus exsequatur
a quo tota inferna excitentur.

cum fabulam totam enarraverim
nunc plus temeti potare velim,
quippe qui affligar lividis
a diabolis aleatoreis.10

Nonnullas annotationes addere volo, praesertim de numeris, quibus carmen abundat et quos puto me posse omnes (sine arte cabalistica!) explicare.

  1. Primum tetrastichon nonnumquam deest sed antiquissimis in editionibus (quae supersunt utique) invenitur. Ex quo tetrasticho perspicuum est cantoris personam aliam esse ac qui postea lugeat: narrator enim, sicut nos auditores, ab alio discit quae causa maeroris sit dolenti, quo artificio magis velimus fidem symphoniaci canenti tribuere.
  2. Josephus McKennedy] Nomen valde Hibernicum, et antiquissimum exemplum illius carminis in Hibernia est reperta. Hiberni autem saeculo vicesimo ineunte in flagitiosis sceleribus ac praesertim in potatione aleisque implicari saepe dicebantur, et in carminibus et in fabulis scriptis. Iosephus Kennedy, exempli gratia, e stirpibus Hibernicis natus, praeclarus erat non solum quia filius creatus est praesidens totius reipublicae, sed etiam quod lucrum immensum sibi comparavit temeto illegitime importando.
  3. Sancti Iacobi Hospitium] Etsi valetudinarium quoddam Neo-Aurelianense significari videtur, nullum illius nominis umquam illa in urbe exstabat. Nomen Sancti Iacobi Hospitii videtur ad leprosarium spectare quod Londinii clausum est sexto decimo saeculo. Nomen porro vetustis in carminibus consimillimis reperitur, quae nostrum carmen antecederunt et quae saeculo undevicesimo vel etiam duodevicesimo et in Britannia cantabantur.
  4. tam frigida quam candida] Iosephus noster McKennedy animadvertit puellam esse mortuam, sed postea de eius pulchritudine loquitur, quod videtur esse illi maioris momenti quam vita ipsa virginis. Anglicis in versionibus aliquando duo nomina adiectiva adhibentur, aliquando tria: quae sunt si tria, frigida, dulcis, candida; aut iuvenis, frigida, candida. Numqaum perspicuum est utrum puella a Iosepho sit amata an tantummodo fuerit illi voluptatis delectamento.
  5. septendecim] Numerus impar. Unus enim equus de summa est sublatus, ut omnibus perspicuum sit plaustrum esse illius generis quo corpus hominis mortui ad sepulcrum trahatur. Mos antiquus.
  6. canthis cummeis] Quibus mollius sit iter. Eodem modo aliis in carminibus eiusdem familiae, lugens narrator vult suum loculum rosis stratum iri, ut glaebae tacite in arcam effundantur cum corpus sepeliatur; item in aliis orat illos rosas laureamve ferri qui exsequias eant, ne illi possint corpus olfacere. Voluptas et mollitas omnibus aliis, etiam morti ipsi, anteponuntur.
  7. septem] Sex puellae pallium corporis ferunt atque una ipsa est mortua. Sex est hominum numerus solitus qui aut pallium aut loculum ferunt.
  8. Locus difficilis. Nonnulli, inter quos Ludovicus Armstrong ipse numerabatur, putant nos debere intellegere Iosephum McKennedy hoc in loco suam vel virilitatem vel dulcedinem iactare. Nam etiam puellae larva quae potest usque ad diem irae totum per mundum vagari neminem narratore meliorem inveniet. Alii putant hunc locum irrepsisse ex alio carmine vel quodam tempore quo carminis argumentum non esset puellae mortem sed discidium inter amantes actum. Sunt autem alii qui locum mutent ut sensus sit facilior. Equidem sto cum Ludovico Armstrong.
  9. Hoc in loco carmen Anglicum locutione utitur cuius sensus est translatus a lusu striato, sive “Poker” ut vocatur. Quamquam ille lusus non est mihi bene notus neque omnes regulas satis compertas habeo, puto tamen Iosephum McKennedy velle cum aureo nummo sepeliri quo possit Deo monstrare se non decoxisse sed pecuniam habere.
  10. lividis / a diabolis aleatoriis] Genus carminum iassiacorum quo hoc carmen nostrum nonnumquam (sed haud prorsus recte) contineri dicitur, id est musica livida, nomen sibi vindicat ab adagio Neo-Aurelianensi quod ad taedium vitae spectat. Lividi enim daemones dicebantur eos exsequi, qui laborarent desperatione. Unde carmina tristiora ipsa vocabantur “livida” atque hodie illo nomine vocantur. Alii cantores in carminis calce dicunt dolorosum hominem esse propter Sancti Iacobi hospitium animo demissum, alii aleatoris taedio vitae, id est, lividis a diabolis et aleatoribus propriis oppressum.

Radices illius carmen retrorsum in saeculum duodevicesimum praeter dubitationem, et fortasse etiam longius tendunt. Nam anno 1848º quidam cantor Hibernicus dixit se carmen cui titulus “Perditus homo atque infelix” anno 1790º Dublini didicisse. Quo in carmine symphoniaci persona militem quendam in Sancti Iacobi Hospitio convenit; qui miles dolorosus quadam causa ignota luget et pro muliere mortua et pro semet ipso morituro. Saeculo autem undevicesimo divulgata est editio quaedam in qua miles exoptat,

Utinam illa me ante certiorem fecisset quam effecisset ut aegrotarem! potuissem enim pilulas calcemque hydrargyri albam mihi comparare!

Quibus medicamentis illo tempore scabies tractabatur quae a Batavis “Hispanica,” ab Anglis Italisque “Gallica,” a Turcis “Christiana” vocabatur: id est Syphilis. Itaque puella propter eandem luem e vita excedit qua ipsa militem iam donaverat: qui scit se moriturum. Quod cum moribus ac sententiis undevicesimi saeculi optime convenit, et fortasse indicat carmen etiam vetustius reapse ad Graecorum elephantiasem olim spectasse, quia in Sancti Iacobi hospitium homines leprosi trudebantur.

Cum ad Americam septentrionalem a Britannia carmen pervenisset, diversas in formas est carmen mutatum. In Texia, armentarius quidam, quippe qui peccatum (cuiusdam generis ignoti) sibi admisisset, sclopetis est trucidatus in oppidulo cui nomen Laredo et, moriens, de suo funere loquitur. Kentukienses autem cantabant de homine pulchro et meretricibus dedito in quem inscium incautum inopinantem (cum in lupanari scortaretur) duo custodes publici incidissent, quos furens occidit. Ipse hominum percussor, Dilger nomine, deprehensus capite est damnatus ac postea, ut nonnumquam fit, carminibus celebratus. Novi Aureliani, carmini addita sunt et novum melos, more Iassiaco, et archetypa ut aiunt Novo Aureliani propria: symphoniaci madidique aleatores, necnon lividi diaboli.

3 Comments

  1. Pulcherrimum! Gratias tibi, Nemo! Thersites tibi commentarios invidet lautissimos.

  2. Quid concinnius sit, utrum illud carmen a uariis hominibus Anglice cantatum an haec uersio sola Latina a Nemine tradita, admodum nescio.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *